utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04270079

Charter Number: 04270079
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1267
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Hainricus dei gratia ecclesie sancti Ypoliti prepositus et conventus notum facimus universis hanc litteram inspecturis quod cum inter nos et dominum Ekhardum militem dictum de Pernhartsdorf super quibusdam decimis videlicet XIII domibus decimalibus in Pernhartsdorf et super quadam curia ibidem sita et unius libre redditibus ibidem que omnia idem dominus E a sibi esse obligata pro XX libris ab ecclesia sancti Ypoliti fatebatur questio diu et contencio verteretur tandem presente et consenciente inmo etiam ordinante reverendo in Christo patre et domino P venerabili ecclesie Pataviensis episcopo cuius sigillo presens est littera sigillata in viros venerabiles videlicet dominum abbatem de Sitasteten et magistrum Wernh decanum Pataviensem sub pena XX librarum domino episcopo solvendarum ab utraque parte extitit compromissum qui videlicet de ipsius et nostra spontanea voluntate taliter ordinarunt quod dictus dominus E renunciavit omni iuri quod in dictis habere decimis videbatur et nos sibi dabimus V libras in festo beati Andree apostoli venturo proxime Item de curia in Pernhartsdorf ordinarunt quod nos eam locavimus filio dicti domini E Wernhardo ita quod ad ea servicia ad que ibidem tenetur quisque colonus ecclesie teneatur Item de redditibus unius libre ordinarunt quod dictus W solvate ecclesie sancti Ypoliti annis singulis nomine iuris civilis VI denarios de redditibus memoratis sicut ante arbitrium facere consuevit In cuius rei testimonium presentem literam sigillorum nostrorum munimine roboramus Actum et datum in Sancto Ypolito anno domini MCCLXVII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter