Charter Document - 04270090
Charter Number: 04270090
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document Monasterium.net
View Map
Charter:
Universis fidelibus Christi presens scriptum intuentibus Fridericus dapifer de Lengenbach salutem in omnium salvatore Quia contra dolos et oblivionis vicium scriptura memorie suffragatur robur conferens factis hominum fide dignis hinc est quod universitatem vestram nosse cupio literas per presentes quod serenissimi regis Boemie domini mei recepi mandatum ac literas in hec verba [] Cum igitur ipsius domini nostri regis Boemie incliti bene placitis ac mandatis me deceat inmo penitus oporteat cum summe devocionis reverencia obedire iuxta literarum ipsarum continenciam vocavi coram me consortes ac vicinos predii illius in quo sita erat vinea memorata et discretos alios de circum regione illa quoad decenti modo poteram convocare Adhibui etiam michi super causa ipsa iudicio presidenti viros honorabiles ac discretos H de Werd Ul de Pilhdorf ministeriales ipsius domini nostri regis et terre Austrie et plures alios in quorum ac mea presencia dicti prepositus et conventus legitimis documentis ac fide dignorum testimoniis pertinere sibi proprietatem vinee in Puhel de qua agitur plenissime approbarunt Propter quod servata traditi michi mandati forma in omnibus et per omnia de premissorum nobilium et aliorum prudencium et discretorum assidencium michi consilio religiosis memoratis ipsam vineam in Puchel adiudicavi mittens eos in possessionem eiusdem corporalem mandando nichilominus tradita michi auctoritate regia ne quis eos in eadem audeat de cetero molestare Et ne quod factum per me rite ac salubriter extitit hac in parte in dubium revocetur presentes literas sigilli mei appensione et subscriptorum testium annotatione placuit communiri Actum apud Lengpach presentibus H de Werd Ul de Pilhdorf terre Austrie ministerialibus Wol de Inprukch et fratre suo Ger M de Sebach H dicto Cuenssone Hertwico dicto Gaensel Herlibo de Molendino et fratre suo pincerna de Wolfsperg et aliis quam pluribus fide dignis Datum in Lengnbach anno domini MCCLXVIII kal decembris