utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04270145

Charter Number: 04270145
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Rudolfus civis Viennensis ob remedium anime mee et parentum meorum de bona voluntate mea et domine Mergardis uxoris mee et omnium heredum meorum domino Eghardo venerabili preposito totique conventui ecclesie sancti Ypoliti triginta talenta denariorum quos apud me mutuaverant tali conditione relaxavi libere et donavi quod iidem prepositus et conventus pro eisdem xxx talentis ad oblationem suam trium talentorum redditus debeant comparare de quibusa fidelicet tribus talentis sumentur xii d in festo beate Catharine et predicti domini eodem die summum festum cum propria historia celebrabunt residui vero xii in anniversario meo quamdiu predicta Mergardis uxor mea supervixerit servientur Ipsa autem defuncta VI ß in meo anniversario et vi ß in ipsius uxoris mee anniversario debent annis singulis ministrari Item ordinavi predictis dominis duas institas sitas ad Sanctum Ypolitum in Lato foro quarum queque solvit lx d qui debent in Diemundis Gresline sororis mee anniversario ministrari Item predicto preposito relaxavi v talenta denariorum quos apud me mutuaverat ita ut pro eisdem v talentis unius medii talenti redditus debeant comparari qui debent in Eberhardi Gretzlonise anniversario ministrari Item ordinavi predictis dominis v ortos olerum sitos circa civitatem Sancti Ypoliti qui solvunt v solidos denariorum annuatim et unum agrum ipsis hortis adiacentem quos instituere debent sicut carius possunt et de iisdem denariis qui solventur de predictis hortis et agro debent peragi anniversarius patris mei circa festum sancti Andree et anniversarius matris mee circa purificationem sancte Marie Ut autem hec ordinatio mea firma et stabilis perseveret et a nullo in posterum veleat irritari presentem literam iussi mei sigilli robore communiri Actum et datum Wienne anno domini MCCXCIII viii idus martii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter