utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04300002

Charter Number: 04300002
Cartulary Title: Traunkirchen, Benediktinerinnen 1181 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1191
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
C Ego Otachar dei gracia dux styrensis notvm facio christi fidelibus cenobium TRVNKYRchen hactenus summa pace et quiete usque ad nostra tempora uiguisse et nullius aduocati exactione uexatum fuisse tum ex auctoritate priuilegii quod illi contulit unus proauorum meorum Otachar Comes tum ex clementia sequentium principum fundatorum ipsius cenobii qui etiam aduocatiam propria tenebant manu Nam ut ecclesia illa et familia aduocatorum exactione careat predia eiusdem ecclesie possidebant sicut et ego hodieque possideo et cui hanc utilitatem dimisero duo predia Chemenaten duo Riutheimen dimidiam curtem Tanne cum hominibus attinentibus Ego uero adhuc sub pedagogo positus iniquis consiliariis seductus Arnoldum de Wartenburch ministerialem nostrum uice nostra monasterio predicto preposui qui ob paruitatem nostram libere abusvs est iusticia loci ipsius diuersas exactiones exercens Quapropter fidelis abbatisse eiusdem monasterii Diemudis et Capellani nostri Eberhardi una congregationis et uniuerse familie flebili querimonia conmonitus eundem Arnoldum cessare feci ab omni exactione et priora iura prioris priuilegii confirmaui insuper iudicio et consilio saniorum ministerialium meorum subscriptis iusticiis ampliaui Scilicet ne aduocato predicti loci liceat alicui uim inferre ne placitum abbatisse aduocatus adeat non rogatus aut inuitatus ut tribus uicibus in anno placitet absque omni exactione et lucro ut abbatissa officialem quem uelit et quando uelit constituat et destituat et si ministerialis eiusdem loci unum de famulis occiderit conpositionem cum aduocato faciat LX denarios et ecclesie hominem restituat si filius ecclesie ex aliena familia uxorern duxerit cum aduocato LX denariis conponat abbatissa uero ius ecclesie plenarie exquirat si autem de familia Styrensi matrimonium contraxerit nullam uim utrobique patiantur sed filii et nobis et ecclesie eque diuidantur ne aduocatus aliquem abbatisse rebellem defendat aut tueatur si famulvs famulum occiderit aduocato LX denarios conferat hominem uero ecclesie restituat Isti sunt qui predicta iura iureiurando confirmauerunt Gundachar de Styra Otto de Volchensdorf Pillungus de Kyrcheimen Richerus de marhburg Hartnidus de Orte Heinricus de Glunic Eberhardus plebanus de Trunkirchen Gerloch de Talheim Engilscalcus Hartungus de Puzicheimen Heinricus de Bulesheimen Isti sunt uero testes quorum testimonio hec omnia roborata sunt Herrandus de wildonia Arnoldus de Wartenburg Duringus filius Gundachari Dietmarus dapifer Udalricus de Chienowe Hartnidus de hus Engilscalcus huzinger Heinricus de Steine Heinricus de Salmannesliten Heinricus Porzel Vdalricas de Patenanger et frater eius Engilscalcus et alii quam plures Nam et ex predictis IIII scilicet Gundachar Otto Herrandus Pillungus sacramento affirmauerunt chunradum de Woluesekke eandem aduocatiam non in beneficio sed ex gratia et permissione Otacharii marchionis habuisse quod et ipse in extremis confessus est Acta sunt hec anno ab Incarnatione domini MCXCI INDICTione VIIII Epacta XXIII concurrente I anno tercii Celestini pape anno uero primo Heinrici imperatoris anno XI Adalberti Salzburgensis archiepiscopi et legati sedis romane anno primo Wolfkeri Patauiensis episcopi presente abbatissa Diemude apud Anisum in interiori domo Riwini qui tunc temporis monetam tenebat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter