utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04310003

Charter Number: 04310003
Cartulary Title: Waldhausen, Augustiner-Chorherren (1147 - 1826 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Chunradus dei gracia Patauiemis episcopus uniuersis Christi fidelibus Salutem in perpetum Quia iustum et racionabile est facta predecessorum nostrorum legitima et canonica nos confirmare et ne ab iniqua inpugnacione hominum inmutentur uel distrahantur scriptis roborare liquido enim patet quod quaecunque homo seminauerit haec et nietet Et sicut deus nichil inpunitum sic nec aliquid dimittet irremuneratum Hac fiducia animati omnibus Christi fidelibus notum facimus tam futuris quam presentibus quod nos inducti precibus dilecti fratris nostri Selkeri prepositi et fratrum suorum de cenobio sancti Johannis in Sebnich quandam ecclesiam in monte qui uocatur in vulgari Hengst in confinio Aradakcher in honore sancte Crucis consecrauimus Fundum autem huius Plebezane quedam nobilis mulier Chunegundis cum duobus filiis suis Herbordo et Karulo antequam manus consecrationis inposuissemus cum una area que ex australi parte adiacet cimiterio ad altare sancti Johannis in loco prefato potenti manu absque ulla contradictione et conditione tradidit et delegauit et decem solidos a preposito Selkero in recompensacionem recepit Terminos autem eiusdem ecclesie sicut predecessor noster Regenbertus pius atque Katholicus episcopus prefixit et designauit nos designauimus hoc interponentes et adiicientes quod controuersia que agitabatur inter dilectum fratrem nostrum Udalricum Ardakchercensem prepositum et fratres de Sebnich de terminis decidimus Isti autem sunt termini A Gaizsteten usque ad ecclesiam sancti Martini Ab eadem ecclesia usque in uadum Gressnich Ab eodem vado per medium Hohenberch usque in Entischengraben A loco illo et ualle per descensum maioris Trisnich usque in aridam Trisnich Ab inde ad metam positi Iapidis Ab inde usque in Chlaffenbach In descensu autem Chlaffenbach usque ad metam alterius positi lapidis Deinde usque in Teuffenbach et per metam eiusdem rivuli usque in danubium Utriusque autem termini dicionis fundi ecclesie et aree adiacentis cimiterio et quomodo decisa sit contencio de terminis inter Ardacenses et Sebnicenses hii sunt testes Johannes abbas Chotwicensis Waltherus abbas de Gersten Ulricus prepositus ad Ardalter Heinricus prepositus sancti Floriani Berchtholdus prepositus in Waldhausen Otto Notarius et Archidiaconus Ceterique quam plures nobiles et fide digni Hec acta sunt in Ebelsperch anno domini MCLX primo Indictione Nona Kal Maii Datum die et loco quibus supra
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter