utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04310004

Charter Number: 04310004
Cartulary Title: Waldhausen, Augustiner-Chorherren (1147 - 1826 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1230
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Nos dei gratia Abbas in Poumgartinperge in domo S Floriani et in aneso decani Anno MCCXXX consedimus apud Anesum in ecclesia S Georii in diuisione apostolorum Primo itaque legi fecimus apostolicum rescriptum Gregorius episcopus [] Cuius auctoritate rescripti iudices delegati a domino papa constituti audiuimus querelam prepositi de Walthusin et Marquardi sacerdotis et canonici eiusdem ecclesie qui litteras citacionis detulit domino Alberoni ad castrum Arnstein sed adeo turpiter probris et maledictionibus et minis et terroribus ipsum affecit idem Albero quod etiam de vita desperaverat et nisi quidam miles eundem Alberonem verbis placabilibus interponendo se retraxisset manus in ipsum iniecisset violentas et super hac iniuria et eius cuius vice fungimur contumelia petiit fieri sibi iusticiam Nos autem interlocuti sumus quod idem Marquardus fidem nobis super his faceret per iuramentum quod et fecit Propositum fuit ex parte prepositi quod possessio decimarum in Sinuwelvelden adiudicata fuit sibi a iudicibus delegatis abbate de Poumgartinperge et in S Nycalao et in S Floriano prepositis et licet propter potentiam adverse partis infra annum non potuerit nancisci possessionem tamen elapso anno verus fuit possessor secundum constitutionem Lateranensis Concilii Contingit interdum et ex III de of iu or Pastoralis et quod spoliatus esset sex annis possessione illa Item proposuit quod lis erat contestata per responsionem comitisse de Pilstein que coram iudicibus predictis protestata fuit quod predicte decime mee sunt proprie et auctoritate mea Albero de Arnstein eas possidet Unde lite contestata testes erant recipiendi et ad diffinitam sententiam procedendum per iura ex i [ure] de dolo et contum [acia] Prout et de testibus In nomine domini et III et VIIII Decreuimus et ex III ut lite Quo frequenter Et hec omnia probabat per instrumenta iudicum delegatorum Judices interlocuti sunt quod velint audire testes super possessione decimarum Marquardus sacerdos et canonicus eiusdem ecclesie iuratus dixit quod ipse interfuit quando iudices delegati Abbas de Poumgartinperge et de S Nycolao et de S Floriano prepositi possessionem decimarum in Sinuwelvelden adiudicaverunt monasterio Walthusin et quod dominus Symon sacerdos et canonicus eiusdem ecclesie missus a preposito ut colligeret easdem decimas repulsus fuit a domino A de Arnstein et ab hominibus suis et quod elapso anno cum vera possessio ad eos esset deuoluta iterum nuncii monasterii repulsi fuerunt per violentiam A et suorum hominum et quod eas adhuc detinet violenter Gisilbertus iuratus dixit eadem per omnia scilicet quod idem A auctoritate comitisse de Pilstein adhuc predictum monasterium non cessat spoliare In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Nos dei gratia Abbas de Poumgartenperge et de S Floriano et in Aneso decani iudices delegati a domino papa visis instrumentis iudicum delegatorum et receptis testibus et publicatis adtestationibus condempnamus et excomunicamus Alberonem de Arnstein propter contumaciam quia Marquardum sacerdotem et canonicum in Walthusin ferentem litteras citacionis nostre probris et contumeliis affecit et quia monasterium Walthusen non cessat spoliare decimis in Sinuwelfelden quarum possessio spectat ad monasterium Walthusen Interdicimus etiam hominibus suis ecclesiastica sacramenta preter baptisma parvulorum et penitentiam morientium Condempnamus et ipsum ad restitutionem omnium fructuum quibus monasterium Walthusen spoliauit infra sex annos ex quo ipsi ueri possessores earumdem decimarum de iure exstiterunt In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Nos dei gratia Abbas de Poumgartinperge de S Floriano et in Aneso decani iudices delegati a domino papa visis instrumentis iudicum delegatorum et receptis testibus et publicatis adtestationibus excomunicamus nobilem mulierem de Pilstein propter contumaciam et quia auctoritate eius Albero de Arnstein spoliat monasterium Walthusen decimis in Sinuwelvelden Suspendimus tamen sententiam usque ad Nativitatem S Marie quod si ipsa medio tempore non resipuerit extunc erit ligata predicta excomunicationis sententia et non solum ipsa sed et homines ipsius excepto baptismo parvulorum et penitentia morientium ecclesiastica carebunt comunione Data anno ab incarnatione domini MCCXXX In divisione Apostolorum apud Anesum in ecclesia sancti Georii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter