utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04320017

Charter Number: 04320017
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1284
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Pabo divina miseracione Nevnburgensis Ecclesie prepositus ad noticiam tam presencium quam futurorum presens scriptum intuencium volumus pervenire quod Vlricus de Lewbs dictus forstchnecht ius proprietatis duarum arearum in Levbs sitarum a domino Marquardo libere conparavit cum idem Marquardus religionem assumere wellet in Ecclesia Nevnburgensi Igitur prefatus Vlricus eandem proprietatem quam aput prefatum Marquardum comparaverat divine remuneracionis intuitu Ecclesie Nevnburgensi libere resignavit recipiens ipsas areas ab ecclesia prefata eo iure quod Purchrecht wulgariter nuncupatur ita tamen quod singulis annis decem denarios in festo sancti Michaelis serviat de ispsis areis ecclesie Nevnburgensi In cuius rei perpetuam memoriam ad petieionem ipsius Vlrici presentem literam nostro sigillo fecimus conmuniri Testes sunt dominus Otto de Prevnsperch dominus pavlus canonici Neunburgenses Prenuricus Laurencius Chvnradus Cholbech Hermanus yrman Ernsto Ditricus et alii quam plures fide digni Datum anno domini MCCo LXXXIIIIo Non Januarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter