utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04330034

Charter Number: 04330034
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1130
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Anno dominice incarnationis millesimo centessimo XXIIII indict II Chonradus beate memorie Salzpurgensis archiepiscopus pro suo suorumque successorum remedio Appanowa a Strubenbergesekke sursum iuxta fluvium Lamere usque Tubfstein a Tubfstein usque loche cum omnibus adiacentibus cultis et incultis exceptis piscationibus et venationibus ad altare sancti Petri contradidit ut altera pars predicte silve ad usus monachorum altera vero necessitatibus pauperum in hospitali deserviat decime vero tres partes abbati concessit ea conditione et iure perpetuo ut eas secundum iusticiam et legem canonum distribueret quartam autem que sacerdoti contingit in sua potestate retinuit donec apud se deliberaret cui curam animarum ibidem conmanentium conmitteret Cuius rei testes sunt Fridericus de Hunisperc Adalram de Ottondorf et frater eius Mazilinus et eius miles Otachar Dietrich de Waltendorf Odalrich de Sechirchon et fratres eius Heinrich Chonradus et Reginbertus Uvolmar de Glase Adalpero de Dietrammingin Dietmar et fratres eius Hartunc Gislheri Rodpreht Testes investiture Adalram Adalpero Dietmar
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter