utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04330038

Charter Number: 04330038
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1133
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Sigeboto dei gratia aliquando comes in honorem domini nostri Iesv Christi eiusque perpetue virginis matris Marie necnon omnium sanctorum pro remedio anime mee et quandoque coniugis mee Adelheit nostrorumque filiorum Sigebotonis et Gerdrudis omniumque parentum nostrorum partem hereditatis nostre concedentibus nostris propinquis ad construendam in honorem principum apostolorum Petri et Pauli Uiuariam cellam contradidi in qua deo opitulante canonicos sub regula beati Augustini communem vitam profitentibus locare disposui Singula autem ad sublevandam necessitatem eorum delegata in karta presentis subscripsi et rata testium astipulatione infra positorum corroboravi Sunt autem hec que deo largiente et aspirante ipsi famulatura predictis canonicis concessi Uiuaria tres villicanas curtes in novalibus IIII mansos IIII molendina Tullihingen curtim unam Prumare curtim unam Stocharen curtim unam Uffingen duas curtes et mansum unum cum molendino locellumque unum caseis exprimendis aptum Telues quinque saginas vini in autumno exsolventem quatuor autem in vere de nostro vino Placidelle conducentem etiam delegavi Bozen vineam unam Megis vineam unam Enne vineam unam Placidelle vineam unam Testes autem huius tradicionis sunt Rodolf advocatus et filius eius Sigeboto Odalricus de Willeheringen Gebo de Steuenschirgen Heinrich de Sechirgen Adelbero de Dietramingen Louuinus Perhart de Froscheim Meginhart de Purcstalle Dietmart de Percheim Gisbolth Eccahart Lotolt Ropreth Walchun Ozo et alii multi Hanc autem delegationem ad altare sancti Rodberti suscipiente eam venerabili archiepiscopo Conrado presenti etiam Patauiensi venerando Regmaro episcopo optuli ut inde magister si dignus in ea inventus non fuerit assumatur Hanc traditionem tali conditione consulentibus viris prudentibus feci ut si quis episcoporum in alium usum quam nos ordinavimus retorquere presumpserit proximus nostre consanguinitati super altare sancti Rodberti unum Bizancium exsolvat et ipsam canonicam cum eius utensilibus in proprium ius redigat Hec autem omnia me petente predictus archiepiscopus Conradus domno Rodolfo in advocaciam interposita conditione commendavit ut si in aliquo notabili excessu ter deliquerit et quarto non correxerit canonici habeant libertatem eligendi alium advocatum Preterea supradictus venerabilis archiepiscopus Salzpurgensis delegavit supra idem altare multis astantibus clericis videlicet ac laicis dimidium mansum pertinentem ad ecclesiam Burtine dictam redimens alio dimidio manso decimam quoque omnem novalium videlicet in possessionibus sancti Emmerammi necnon et aream cuiusdam Wolchrimi Halle quinquaginta quoque carratas salis de sartagine Odalrici delegavit Hanc autem delegationem tali conscriptione corroboratam ego Conradus Salzpurgensis ecclesie dei gratia archiepiscopus defendendam suscipio et in nomine domini nostri Iesu Christi et auctoritate beati Petri apostoli et Innocentii pape nostraque confirmo ut si quis eam annullare vel in irritum ducere temerario spiritu attemptaverit perpetuo anathemate percussus intereat et a societate tocius ecclesie cum Christo regnantis sequestratus cum Iuda in inferno torqueatur Anno dominice incarnationis domini nostri Iesu Christi MCXXXIII indictione XI presidente Romane ecclesie beato Innocentio papa Romanum vero imperium Lothario cesare administrante facta est huius tradicionis consignatio Data Salzpurch septimo iduum iuliarum die S
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter