utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04330066

Charter Number: 04330066
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1163
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filiis abbatibus prepositis aliisque ecclesiarum prelatis et universo clero ac populo in regno Teutonico constitutis in unitate ecclesie permanentibus salutem et apostolicam benedictionem In apostolice sedis specula disponente domino constituti ad universum corpus ecclesie ita debemus aciem nostre considerationis extendere ut de his quos nos ipsi non possumus corporaliter visitare per alios de quibus plenam fiduciam habeamus curam et sollicitudinem gerere comprobemur Inde est quod de vobis tanquam de devotis filiis et specialibus membris ecclesie et de salute vestra paterne affectionis debito solliciti exsistentes venerabilem fratrem nostrum E[berhardum] Salzburgensem archiepiscopum virum utique religione scientia et honestate preclarum legatum in regno Teutonico statuentes cum ad presens per nos vel per aliquos a nostro latere destinatos vobis intendere non possimus vices nostras inpresentiarum ei duximus committendas ita quidem quod ibidem auctoritate nostra utens legationis officio illos qui scismatis sunt pravitate polluti revocandi ad unitatem ecclesie et devotionem nostram plenam habeat potestatem Liceat quoque ei tanquam apostolice sedis legato vos ad suam presentiam convocare et emergentes causas discutere easque fine debito terminare Per apostolica itaque scripta universitati vestre mandamus quatinus ei sicut apostolice sedis legato debitam reverentiam et obedientiam inpendatis atque ab eo vocati ipsius presentiam adeatis et ea que ipse ad honorem dei et sancte Romane ecclesie duxerit statuenda suscipiatis firmiter et servetis Dat Paris[iis] II cal mart B
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter