utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04330077

Charter Number: 04330077
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1186
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum dei dilectis filiis Gundacger preposito sancti Rudberti Saltiburgensis ecclesie fratribus tam presentibus quam futuris canonicam vitam professis in perpetuum Quotiens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam sancti Rudberti in qua divino mancipati estis obsequio ad exemplar predecessoris nostri felicis recordationis Eugenii pape sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communinus in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum deum et beati Augustini regulam atque institutionem bone memorie Chunradi quondam Salbburgensis archiepiscopi in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia vocabulis Locum ipsum in quo prefata vestra ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis Sancimus etiam ut nullus de loco in quo statuti estis audeat vos ammovere aut ordinem alterius professionis super vos inducere Sane novalium vestrorum que propriis manibus vel sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum decimas a vobis nullus extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem nisi artioris religionis optentu sine prioris sui licentia fas sit ab eodem loco discedere discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare Obeunte vero te nunc eiusdem loci preposito vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum Nulli etiam episcopo licentia pateat angarias vel alias novas exactiones canonice quieti et religioni contrarias vobis vel ecclesie vestre imponere Prohibemus ergo ut nullus vestre ecclesie advocatus alium pro se substituere vel vos iniustis vexationibus fatigare presumat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolie auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia Si qua igitur in futurum ecclesiastica nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini nostri Iesu Christi aliena fiat Cunctis premia eterne pacis inveniant Amen amen amen R Ego Vrbanus catholice ecclesie episcopus M + Ego Henricus Albanensis episcopus ss + Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss + Ego Iohannes presbiter cardinalis tit sancti Marci ss + Ego Albinus presbiter cardinalis tit sancte Crucis in Ierusalem ss + Ego Melior presbiter cardinalis sanctorum Iohannis et Pauli tit Pagmachii ss + Ego Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss + Ego Petrus sancti Nicholai in carcere Tulliano diaconus cardinalis ss Dat Veron per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii III kal april indictione quarta incarnationis dominice anno MCLXXXVI pontificatus vero domni Urbani pape III anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter