utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04340012

Charter Number: 04340012
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0860
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nicolaus episcopus servus servorum dei reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Adaluino archiepiscopo sanctae ecclesiae Iuvauensis qui et Salzpurcgensis vocatur diebus vite tuae tantummodo Si pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt ut ne qua ex eis aut errando pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur oculis semper vigilantibus circumspectant quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles nos qui pastores animarum dicimur adtendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem neglegentiae reatus excruciet unde modo honoris reverentia sublimiores inter ceteros iudicamur Pallium autem fraternitati tuae ad missarum solemnia celebranda concedimus quod tibi non aliter ecclesiae tue privilegiis in suo statu manentibus uti largimur nisi solummodo in die sanctae ac venerande resurrectionis domini nostri Iesu Christi seu in nataliciis sanctorum apostolorum atque beati Iohannis baptiste necnon in adsumptione beate dei genitricis Mariae simulque in dominicae domini dei nostri nativitatis die pariterque in solemnitatis ecclesiae tuae die verum etiam et [in] ordinationis tue natalicio concedimus die sicuti a beatissimo predecessore nostro domno Gregorio huius alme sedis presule sanccitum est In secretario vero induere tua fraternitas pallium debeat et ita ad missarum solemnia proficisci et nihil sibi amplius ausu temerarie presumptionis adrogare ne dum in exteriori habitu inordinatae aliquid arripiatur ordinate etiam quae licere poterant amittantur Cuius quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est hortamur ut ei cuncta ornamenta conveniant quatenus auctore deo recte utrobique possis esse conspicuus Itaque vita tua filiis tuis sit regula in ipsa si qua tortitudo illis iniecta est dirigant in ea quod imitentur aspiciant in ipsa se semper considerando proficiant ut tuum post deum videatur esse bene quod vixerint Cor ergo neque prospera quae temporaliter blandiuntur extollant neque adversa deiciant sed quicquid illud fuerit virtute pacientiae devincatur Nullum apud te locum odia nullum favor indiscretus inveniat districtum mali cognoscant insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat nocentem gratia non excuset remissum [te delinquentibus non ostendas] ne quod ultus non fueris perpetrari permittas Sit in te et boni pastoris dulcedo sit et iudici[s severa districtio unum] scilicet q[uod] innocenter viventes foveat aliud quod inquietos feriendos a pravita[te conpescat sed quoniam nonnumquam] prepositorum zelus dum districtus malorum vult vindex existere transit in credul[itate correctio iram iuditio refrena] et censura disciplinae sic utere ut et culpas ferias et a dilectione personarum quas [corrigis non recedas Misericordem] te prout virtus patitur pauperibus exhibe oppressis denfensio tua subveniat opp[rimentibus] modesta erectio contradicat nullius faciem contra iustitiam aeeipias nullum querentem iusta despicias [custodia in te aequitatis excellat ut nec] divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire nec paup[erem de se sua faciat humilitas desperare] quatenus deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio precepit dicens Opor[tet episcopum inreprehensibilem esse] Sed his omnibus uti salubriter poteris si magistram caritatem habueris quam qui secutus fuerit a recto [aliquando tramite] non recedit Ecce frater karissime inter multa alia ista sunt sacerdotii ista sunt pallii que si studiose [servaveris quod foris] accepisse ostenderis intus habebis Sancta trinitas fraternitatem vestram gratiae suae protectione circumdet atque [ita in timoris] sui via [nos] dirigat ut post vitae huius amaritudinem ad eternam simul dulcedinem pervenire mereamur Scriptum per manum Sophronii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romane ecclesiae in mense maio indict VIII Bene vale
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter