utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04340016

Charter Number: 04340016
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0996
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Otto divina favente clementia imperator Noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum industria qualiter nos consensu et consilio episcoporum atque laicorum astantium ipsius quoque summi apostolici Gregorii Romanorum Francorum Bauuariorum Saxonum Alsatiensium Sueuorum Lutharingorum ob remedium anime nostre nostrorumque parentum necnon et interventum ac petitionem Hartuuici archiepiscopi Salzpurcgensis ecclesie talem utilitatem ac tantum honorem id est mercatum omni die legitimum monetam Radesponensem in loco Salzpurc dicto imperiali potentia construi et ad prime inceptari concessimus theloneum autem nos exinde respitientem super gremium sancti Petri sanctique Ruodberti pro salute corporis nostri et anime perpetualiter inibi consistendum potestative tradidimus et omnibus quidem eundem mercatum inquirentibus pacificum aditum ac reditum nostri imperialis banni districtione firmiter sancimus sed ea lege atque tenore ut prefata ecclesia ac idem episcopus pretitulatus omnesque eius successores hanc et hunc utilitatem honorem in finem usque seculi feliciter obtineant Et ut hec nostre potestatis traditio nunc et in futuro stabilis et inconvulsa perseveret hanc cartam inde conscriptam inpressionis nostre sigillo confrmari atque corroborari statuimus potenterque precepimus nostraque manu propria ut infra videtur secundum consuetudinem regum vel imperatorum hoc signo eam signavimus Signum domni Ottonis invictissimi imperatoris augusti Hildibaldus episcopus et cancellarius vice Uuilligisi archiepiscopi recognovi Data V kal iun anno dominice incarnationis DCCCCXCVI indict VIIII anno autem tertii Ottonis regnantis XIII imperii I actum Rome
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter