Charter Document - 04340026
Charter Number: 04340026
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1142
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1142
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Altmannus dei gratia Tridentinus episcopus Ex quo huius pontificalis sedis sublimitatem divina dispositione conscendimus ecclesias pro posse nostro exaltare fovere et amplificare summopere curavimus Notum igitur esse volumus tam instantis quam sequentis temporis fidelibus qualiter nos domino disponente defuncto nostro progenitore Odalscalco comite castrum quoddam Hohenburc nomine quod ego post obitum eius possedi hereditario iure cum omnibus suis pertinentiis curtibus vicis et villis ecclesiis et aliis utensilibus illuc rite aspicientibus in mancipiis utrius sexus areis edificiis terris cultis et incultis agris pratis campis pascuis silvis venationibus aquis aquarumve decursibus piscationibus molendinis viis et inviis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis cunctisque aliis apendiciis que aliquomodo nominari possunt beato Petro apostolorum principi et beato Rodberto episcopo et confessore in maiori ecclesia Salzburgensi ad ius pontificale pro spe remunerationis eterne manu propria et Heinrici de Kaezze cui eadem bona deleganda commisimus post egressum meum de huius mundi caligine perpetuali iure tradidimus et confirmavimus Ministeriales quoque castri prefati Godfridum videlicet et Odalricum cum consanguineis et familia et bonis eorum Willehalmum et filium eius et ceteros ministeriales illuc rite pertinentes cum omni proprietate prediis eorum et omni iure quod illi videbantur possidere eidem ecclesie post mortem meam perpetualiter habendos tradidimus et corroboravimus ea conditione interposita ut ministerialium iure inibi vivant et Salzburgensibus archiepiscopis ad honorem et utilitatem ecclesie debitam fidelitatem exhibeant Ut autem hec nostre donationis confirmatio presenti ac futuro tempore firma consistat hoc privilegium inde conscriptum sigillo nostro insigniri iussimus Si qui vero temerarii et deo rebelles viri pretaxata bona violenter invaserint et ausu nefario disturbare presumpserint auctoritate dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti formidoloso anathematis vinculo usque ad condignam satisfactionem conscripti permaneant Hec autem acta sunt presente et suscipiente hoc reverendo archiepiscopo Chonrado et astantibus simul et astipulantibus venerabilibus fratribus Balderico videlicet abbate Gebenone preposito Hugone preposito Gerhoho preposito Gummaro Pabone Heinrico Ottone Liutoldo Lamberto Rodberto Leone et universis eiusdem Salzburgensis ecclesie canonicis et aliis quam pluribus probis et honestis clericis et laicis subscriptis Heinrico videlicet de Kazze Meingoto de Sureberch Adelberone de Dietrammingen Liutoldo de Siesdorf Wisent de Bonegowe et Otto cognatus eius et aliis quam pluribus eiusdem ecclesie ministerialibus Acta autem sunt hec in Salzburgensi ecclesia anno ab incarnatione domini MCXLII indictione V feliciter amen