utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04340028

Charter Number: 04340028
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1144
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Chonradus sancte Salzburgensis ecclesie dei gratia archiepiscopus Memor verbi cuiusdam sapientis qui ait Quodcumque potest manus tua facere instanter operare adepto episcopatu operam dedi non solum ea providere que ad perpetuam pertinebant subditorum salutem verum etiam et illa non negligere que temporalem ecclesie michi commisse respicere videbantur decorem Bonum igitur atque utile antecessorum meorum inceptum sed persecutionibus quas sustinebant prepeditum studui ad finem usque perducere ut Gvrcensis ecclesia que ab illis apostolice sedis auctoritate sedem dignitatem et nomen episcopale acceperat per me etiam terminum haberet Verum quia res magna fuit conatibus meis quam plurima succrescebant inpedimenta Unde factum est ut cum terminum darem ex consilio cleri ac populi omniumque quorum pars non minima aderat decimam tamen que in termino constituto iure ad episcopum pertinere debet absolute dare non possem vel quia milites qui eam possidebant amittere nolebant vel quia ego ipse partem quandam in valle Motniz domui hospitali designaveram que a me Friesach constituta fuerat Sed nunc quia indecens atque omnino irracionabile videtur episcopum sui episcopatus decima spoliari tanquam si alterius laboris fructum alter colligat predicte sedis presente venerabili episcopo Romano ex consilio sicut supra abbatum prepositorum nobilium atque ministerialium trado ac presenti pagina confirmo omnem decimam episcopatus sui hoc tamen notum sit quod partem illam quam in subsidium pauperum domui hospitali contulisse me dixi aliis decimis redemi que circa Friesach undique versum colliguntur et tantum vel amplius fructuum dare videntur Acta sunt hec Friesach anno incarnationis domini MCXLIIII indictione VII presente venerabili episcopo Hartmanno Brixinensi et religiosis abbatibus Gotfrido Ademontensi Werenhero Lauentensi Heinrico preposito Gurcensi capellanis quoque Liutoldo Engilrammo Rodberto comite Bernhardo comite Rapotone comite Wilhalmo de Hvneburc Heinrico Pris Engilscalco de Frisach Odelscalcho de Dietrichstein Herimanno de Trahoven Gebehardo de Sovne Reinberto de Truhsen Engilberto de Zvinze et Burchardo filio eius Ernst quoque cum plurimis utriusque episcopatus fidelibus et ministerialibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter