utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04340029

Charter Number: 04340029
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1145
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Chonradus dei gratia sancte Salzburgensis sedis archiepiscopus Licet presentis evi fragilitas prona sit ad malum et iam circa finem seculi vanitati subiaceant omnia tamen deus qui numquam defuit humano generi ecclesiam suam non patitur destitui ordinans in quovis terrarum plura cenobia in quibus ad tutamentum vel temperamentum mundi ferventis in malicia congregat sibi soli genuflectentium et pro cuncto populo Cliristiano mundas preces fundentium multa milia Beato igitur Rodberto traditam ecclesiam in honore sancti Martini consecratam quam moriens Amelbertus nobilis homo de Cholminze per manum nepotis sui Heinrici de Trimian delegavit cum omnibus que possidere videbatur Lauent in cultis et incultis quesitis et inquirendis viis et inviis agris silvis pratis pascuis alpibus piscationibus aquarum decursibus venerabili filio nostro Werenhero abbati monasterii sancti Pauli commisimus cum traditionis confirmatione et ut ipse et successores sui ea colant et habeant quam diu divinum officium non parvi penderint inibi ordinare Ad hoc enim pie memorie Amelbertus nobis tradi constituit ut divinum officium ibidem ordinaremus quatenus per hoc sue anime suorumque parentum inibi sepultorum propicia remur Huius autem actionis cause fuerunt quod pro dilatione traditionis quam plurimi bona illa invaserunt expoliaverunt usurpaverunt Et quia adiacent omnia et vicina sunt illi monasterio viam necessariam invenimus congregandi reacquirendi et excolendi per religiosos fratres illos bene cooperante fratris nostri venerabilis Romani Gurcensis episcopi consilio Castrum vero Cholminze cum curte adiacente episcopalibus usibus collatum eadem traditione a bonis prefatis secernimus et successoribus nostris assignamus Data Friesach anno ab incarnatione domini MCXLV indictione VIII IIII nonas aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter