utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04340032

Charter Number: 04340032
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus qualiter inter monasterium sancti Pauli et Sigimarum ministerialem nostrum super quodam predio in monte qui dicitur Pustirs controversia decisa est nobis presentibus et domno Gurcensi Heinrico cum aliis quam pluribus nostris fidelibus ea videlicet forma quod prefatus Sigimarus et frater suus Rodolfus illi predio renunciaverunt tam pro se quam pro omnibus consanguineis suis hoc dumtaxat interposito conventionis pacto quod abbas supradicti monasterii Pilgrimus communi consilio fratrum suorum ipsum Sigimarum et Rodolfum omnemque generis eorum legitimam posteritatem clericos et laicos masculos et feminas promixui sexus inbeneficiavit VI mansus recto beneficio Apud sanctum Salvatorem in Carinthia IIII sunt reliqui autem duo beneficium erant Erchinhardi plebani de Witinsuelt qui quoad usque vixerit eorundem mansuum apud Gurch usu fructum tenere ac possidere debet Huius rei testes sunt ex utraque parte laudati Heinricus Gurcensis electus Adelbertus prepositus et archidiaconus Frisacensis Otto prepositus de Iun Poppo archidiaconus de Niwnkyr[chen] Poppo de Pekah Rodolfus de Tunsberg et filius suus R[odolfus] Fridericus castellanus de Frisach et filius suus Poppo Sigifridus et filius suus O[tto] de Leonstain Willehelmns de Wagingeberg Pabo de Herdingen Eberhardus de Walde Reimboto de Scellinberg Albero de Lungowe Heinricus de Port Purkardus de Strazburch et Heinricus Gothfridus de Diernstaine et Wichardus Otaker filius Odalrici de Graze Odalricus de Kustilwanch Hadinricus de Griuine Liutoldus de Liesnik Perhtoldus de Mosiburch Roz iudex Frisacensis Heinricus monetarius Chonradus Cholnar Engilbertus Acta sunt hec anno MCLXVIII indict XV III kal septembris anno pontificatus domni Chonradi II archiepiscopi Ivuauensis IIII in loco Frisacensi feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter