utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04340035

Charter Number: 04340035
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Fridericus dei gratia Romanorum imperator augustus Ostendit dilectus consanguineus noster Cunradus Salzburgensis ecclesie venerabilis archiepiscopus in sollempni curia nostra apud Augustam celebrata et per instrumenta tam a sede apostolica quam ab imperatoria dignitate sedi sue collata evidenter probavit quod Gurcensis episcopatus a prima sui fundatione eo iure esset institutus quod ipsius ordinatio sic ad archiepiscopatum Salzburgensem pertineat quod archiepiscopus qui ei prefuerit debeat arbitrio proprie deliberationis Gurcensi ecclesie episcopum eligere et electum investire Consequenter ergo petiit iam dictus cognatus noster a sententia inquiri an is qui Gurcensis foret electus posset licite de possessionibus Gurcensis ecclesie aliquid nomine feodi cuiquam concedere antequam ipse Gurcensis a Salzpurgensi archiepiscopo cum et possessione eiusdem episcopatus fuisset investitus Super qua causa Otto Babembergensis episcopus iure nostre auctoritatis interrogatus talem promulgavit sententiam quod nec Gurcensis electus nec quisquam alius possit aut debeat aliquid feodum in quemquam transferre antequam ipse a suo auctore sit investitus Quam sententiam nos approbamus et ratam deinceps haberi statuimus quoniam multorum tam principum quam aliorum nobilium assensu laudata fuit et recepta Inter quos subscripti affuerunt Otto Babimbergensis episcopus Cuno Ratisponensis episcopus Diepoldus Patau[iensis] episcopus Heinricus Brixinensis episcopus Hartwicus August[ensis] episcopus Bertoldus dux de Zeringen Liupoldus dux Austrie Rudolfus comes de Phullendorf Heinricus de Altendorf Fridicus burgravius Ratisponensis et frater suus et alii quam plures In cuius rei argumentum presentem paginam nostro iussimus sigillo insigniri Dat Auguste anno domini MCLXXVIIII indictione XII XVII kal[endas] octobris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter