utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04340039

Charter Number: 04340039
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1184
Date Type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Lucius episcopus servus servorum dei venerabili fratri Alberto Salzburgensi archiepiscopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum Pastoralis officii pro devotionis affectu apud Romanorum ecclesiam annuimus et felicis memorie Alexandri secundi et Alexandri tertii Romanorum pontificum vestigiis inherentes permaneant Ad hec cum inter antecessorem tuum Conradum archiepiscopum et canonicos et ministeriales Gurcensis ecclesie super electione pontificis quam idem Gurcenses tam communi iure quam privilegio pie memorie Lucii predecessoris nostri electionem Gurcensis episcopi ad Salzburgensem archiepiscopum tantummodo pertinere per sententiam decreverunt Nos autem privilegium quod ecclesie tue investituram ut dici assolet sive quocumque pacto ibi constitui nisi quem Salzburgensis archiepiscopi voluntate propria eligere et consecrare decreverint constitutionem eiusdem predecessoris nostri Alexandri secundi confirmatam privilegio antecessoris nostri Alexandri tertii et sententiam prefatorum iudicum auctoritate apostolica confirmamus Statuimus itaque ut predictus episcopatus in tua semper et successorum tuorum potestate permaneat ita quidem ut ipsius episcopatus episcopis decedentibus sicut in privilegiis antecessorum nostrorum Alexandri secundi et Alexandri tertii paparum et in sententia predictorum iudicum continetur personam idoneam ibi in episcopum eligendi et consecrandi tu et successores tui facultatem liberam habeatis eo non obstante quod de Romano Gorgensi episcopo ab Alexandro tertio predecessore nostro tempore scismatis noscitur fuisse permissum Indignum est enim ut quod studio pietatis apostolica confirmavit auctoritas in detrimentum ecclesie tue debeat redundare Crucem quoque ante vos ferendi et in stationibus festivis super naccum equitandi licentiam habeatis Adicimus recognosces Porro utendi pallio intra missarum sollempnia in die palmarum in cena domini in sabbato magno in die resurrectionis domini et secunda feria paschali in die ascensionis in pentecoste in festo sancti Iohannis baptiste in natali sanctorum Petri et Pauli et omnium apostolorum in assumptione nativitate purificatione annuntiatione beate Marie in festo sanctis Michaelis in festo omnium sanctorum in sollempnitatibus sanctorum quorum corpora in ecclesia vestra requiescunt in natali domini in circumcisione in epiphania in dedicatione ecclesie in ordinatione clericorum in consecratione episcoporum liberam tibi et successoribus tuis concedimus facultatem Apostolicam quoque vicem venire tentaverit secundo tertiove divine ultioni subiaceat Christi quatenus inveniant Amen amen amen Ego Lucius catholice ecclesie episcopus ss + Ego Cvnradvs Sabinensis episcopus et Mogvntine sedis archiepiscopus ss + Ego Theodinus Portuensis et sancte Rufine sedis episcopus ss + Ego Henricus Albanensis episcopus ss + Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss + Ego Iohannes tit sancti Marci presbiter cardinalis ss + Ego Laborans presbiter cardinalis sancti Marie trans Tiberim tit Calixti ss + Ego Hubertus tit sancti Laurentii in Damaso presbiter cardinalis ss + Ego Pandulfus presbiter cardinalis tit basilice XII apostolorum ss + Ego Arditio sancti Theodoni diaconus cardinalis ss + Ego Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss + Ego Sofredus sancte Marie in via lata diaconus cardinalis ss + Ego Albinus sancte Marie nove diaconus cardinalis ss Dat Veron per manum Hugonis sancte Romane ecclesie notarii III non decembris indictione tertia incarnationis dominice anno MCLXXXIIII pontificatus vero domni Lucii pape III anno IIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter