utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04340044

Charter Number: 04340044
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Romanorum imperator et semper Augustus et rex Sicilie universis fidelibus suis per totum archiepiscopatum Salzburgensem constitutis gratiam suam et omne bonum Vestre universitati significamus quod in præsentia nostre maiestatis iudicatum est et sententia lata quod nullus omnino per totum archiepiscopatum Salzburgensem monetam cudere debeat in forma monete Salzburgensis nisi tantum monetarii archiepiscopi Salzburgensis hii scilicet quibus ipse hoc faciendum commiserit Quam sententiam ratam habentes et confirmantes præcipimus ut nullus omnino in toto archiepiscopatu Salzburgensi præsumat monetam cudere in forma monete predicte Quod quicumque fecerit nos iudicamus eum falsarium et denuntiamus et quicquid fidelis noster Salzburgensis archiepiscopus de talibus fecerit nos ratum habebimus et ubicumque idem archiepiscopus per se vel per suos nuntios super talibus querimoniam deposuerit præcipimus omnibus fidelibus nostris ut plenam inde fatiant iusticiam Ad hæc præcipimus districte ut argentum quod a montibus et villis et aliis quibuscumque locis ad monetam archiepiscopi Salzburgensis deferri consuetum secundum consuetudinem illuc deferatur et in hoc nullus eidem archiepiscopo perstet impedimentum vel inferat iniuriam et si archiepiscopus super hoc facto aliquem excommunicaverit per ecclesiasticam censuram nos eundem proscribimus et haberi fatiemus tamquam proscriptum Dat apud Mediolanum in kalendis iunii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter