utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04410002

Charter Number: 04410002
Cartulary Title: Charters of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0945
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 507) eSawyer (S 507)
map View Map
Charter:
Privilegium Ædmundi regis quo libertas ecclesiæ Sancti Ædmundi conceditur et termini terrarum circumjacentium nominanatur In nomine sanctæ Trinitatis Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta montium in districtis ligaminibus fixa sunt tamen plerumque per tempestates et turbines secularium rerum etiam religio sanctæ Dei ecclesiæ maculis reproborum dissipatur ac rumpitur Idcirco incertum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus profuturum esse decrevimus ut ea quæ communi tractu salubri consilio diffiniuntur certis literulis roborata confirmentur Quapropter ego Ædmundus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector ad memoriam revoco gesta antecessorum meorum qui terrenis opibus ecclesias sanctorum ditaverunt quorum exempla imitatus ad monasterium quod situm est in loco qui dicitur æt Bæderices wirde in quo sanctus Ædmundus rex quiescit corpore terram quæ circa illum locum esse videtur libenter tribuo ut eternaliter persistat Eatenus ut illam ejusdem monasterii familia possideat atque suis posteris eadem dictione derelinquat Sit autem prædicta terra libera ab omni mundiali obstaculo cum omnibus quæ olim ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis pascuis pratis silvis exceptis istis tribus expeditione pontis arcisive coedificatione Si quis autem propria temeritate violenter invadere præsumpserit nostram prænotatam donationem sciat se proculdubio ante tribunal districti judicis titubantem tremebundumque rationem redditurum nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit Istis terminis prædicta terra circumgirata videtur This sindon tha land gemere the Eadmund king gebocade in to sancte Eadmunde thonne is thær ærest suth be eahta treowen et thonne up be Alhmundes treowen et swa forth to Osulfes lea et swa forth on gerihte be manige hyllan et thonnen up Hamarlunda et swa forth æfter than we se Lytlantune et thonen ofer tha ea æfter than wege to Bertenedene et swa on gerichte east to Holegate et swa forth an furlang be easten Bromleage et thonan suth to niwantune meaduwe Acta est hæc præfata donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLV Indictione III Ego Ædmundus rex Anglorum præfatam donationem cum sigillo sanctæ crucis + indeclinabiliter confirmavi Ego Oda Dorobernensis ecclesiæ archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Theodred Lundoniensis ecclesiæ episcopus corroboravi Ego Ælfheh Wintoniensis ecclesiæ episcopus testudinem sanctæ crucis + subscripsi et confirmavi Ego Cenwald episcopus prædictum donum concessi Ego Ælfric episcopus consignavi Ego Ælfred episcopus confirmavi Ego Burhric episcopus consensi Ego Æthelgar episcopus roboravi Ego Æthelwold episcopus consignavi Æthelstan dux Wulfgar dux Æthelwuald dux Ealhhelm dux Athelmund dux Ædmund minister Ælfstan minister Ælfheh minister Æthered minister Ælfsige minister Ælfgar minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter