utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04410005

Charter Number: 04410005
Cartulary Title: Charters of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 1038 - 1039
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 995) eSawyer (S 995)
map View Map
Charter:
+ In nomine sanctae trinitatis et indiuiduae unitatis Descriptio immunitatis Hardcnut Anglorum regis super monasterio sancti Eadmundi martyris Quum diuina scriptura multis in locis attestante liquet omnino cursum praesentis uitae in ualle lacrimarum constitutum fore perspecta uolubili rota transeuntis mundi nulli cuiuslibet scientiae perspicaci uigore pollenti hic inuestiganda est aut appetenda foelicitas ueri gaudii cum quantalibet dignitas carnis nostrae non tantum calcabili foeno comparata assimiletur prophetica uoce uerum etiam eius momentaneo flori quo nil in uniuersitate rerum materialium uisibili fragilius aut labilius inuenitur haberi Cum ergo ita se rei ueritatem proculdubio liqueat habere adeo proh dolor hebetate mentis inuoluimur caeca caligine ut odio digna amplecti sollicite studeamus et quae diligenda merito forent omnino uitemus et postponamus dum relinquenda iugiter tenere concupiscimus et ad perpetuitatem coelestis gloriae ad quam diuina admonitione sanctorumque patrum crebra institutione inuitamur cotidie nullius affectu desiderii satagimus anhelare In cuius rei serie si quis uoluerit perspicaci diligentia animaduertere quamplurima nobis comperiet aduersa digne peruenire dum irretiti transitoria pompa ambitionis mundanae salubria animarum nostrarum remedia et utilitatem praesumimus uitare et fugere ponderosaeque carnis superati proh nefas fragilitate sed iuxta uocis dominicae testimonium In quo ualeat perficere aliquis hominum lucrator uniuersarum mundanarum rerum si contigerit animae suae pati mortale detrimentum Quinetiam expediret ualde meditari iugiter et recolere uerba exhortationis dominicae quibus conscientiarum testis ipse conuertentibus ad eum se permittit appropinquare et non deesse interminans ab eo elongantes de terra uiuentium delendos fore quod si nil est dulcius iocundius atque foelicius quam cum eodem domino regnare perpetualiter in coelestibus facile e contrario agnosci datur prorsus nil esse difficilius miserius atque lugubrius quam cum diabolo membrisque eius suppliciis addiici gehennalibus cuius exactionis si effugere conamur passionem ne pigeat euangelicis uerbis mentis sollicitam adhibere intentionem cuius instigamur salutifera admonitione non solum tales de mammona iniquitatis nobis amicos praeparare quorum fulti auxilii leuamine corporaliter hinc deficientes recipi mereamur in aeternam beatitudinem sed etiam sanctam aecclesiam nostrarum facultatum quantitate ditare et quieti domino famulantium inibi prouidere Si uero id necessarium fore credatur christianae fidei inpressione insignitis omnibus pro facultate uirium deuotius insudare debeant hiis ac huiusmodi similibus caeterorum bonorum operum exercitiis et fructibus cum praecipue tam bonae deuotionis liberalis munificentia nobis inesse debet regibus quorum ditioni non quorumlibet meritorum qualitate sed solius diuinae clementiae prouidentia et dispositione ad regendum concessus est subiectus populus et ad tuendum a malis imminentibus sexus utriusque ordo aecclesiasticus Denique quoniam iuxta quantitatem commissi talenti durius nos esse exigendos non ignoramus in conspectu iudicis adorandi et tremendi et pro cursu transactae uitae adepturos locum remunerationis aut poenae ideo expedit ut in suscepti officii cura ita strenue uigilare studeamus quatinus hic cum fructu bonorum operum tranquilla pace degentes de triumphoque sanctae dei aecclesiae hostium et nostrorum gaudentes ab eodem domino ditari mereamur auditu Boni euge et perpetualiter foueri in promissa sanctorum consortio requie Cuius adeptionis ardore inhiantur succensus ego Hardcnut rex Anglorum uocatus gratum mecum duxi notificare omnibus tam praesentibus quam futuris utriusque sexus fidelibus praecellentissimum Cnut genitorem meum cum assensu laude et consilio suorum archiepiscoporum episcoporum abbatum monachorum clericorum et regni sui deuotorum procerum et caeterorum minoris ordinis gregariorum militum sicut in ordine eiusdem continetur regalis praecepti eo tenore constituisse monachos in loco sancti Eadmundi uti nulli regum aut hominum unquam in futuro liceat ponere inibi ordinem alium Quo uitalibus auris exempto meque in eiusdem regni solio diuina opiulante clementia substituto et Londoniae praesidenti in generali curiae placito Ægelnoðus Cantuariensis archiepiscopus cum eiusdem comitatus praesule Ælfrido nomine et cum praefati sancti uiri uocato abbate in praesentia mea palam astitit et utrumque a me cum eisdem petiit ut descriptam prius a uenerabili patre meo ut dixi eiusdem loci confirmationem propriae firmitatis auctoritate roborarem et quod adhuc supererat perficere minime differrem ad haec me quid sibi uellet et quo tenderet huius rationis prolatio requirente illi e contra indicauerunt repente se id uelle a nostrae principalitate serenitatis ab omnibusque aecclesiasticis personis atque proceribus ibidem congregatis humiliter petere quatinus pro remedio animae patris et matris atque meae et prospera regni stabilitate nostri hanc libertatis inmunitatem sancti Eadmundi loco eiusque habitatoribus dignarer concedere ne inibi famulantes domino coenobitae pastorum aecclesiasticorum aut ad se pertinentium personarum ullo deinceps tempore quaterentur seu inpedirentur molestia aut oppressione Dixerunt igitur se id pluribus modis quamdiu uitalibus auris fruerentur uelle fieri tum quoniam ipsi ambo interfuerunt paternae confirmationi tum quia meritis praefati sancti pro petito beneficio huiusmodi sperabant a domino mihi sibique perpetuam remunerationem prouenire tum quia uerebantur ne peruersioris intentionis et animi nostri successores sentirentur et inuenirentur atque sui quo patefacto nostro generaliter auditui licet non potior esset eis uoluntas petendi quam mihi desiderium exequendi tamen perquisito inde consilio communi uniuersali concordia inprimis a deuotissima matre mea Ymma deinde ab omnibus opportunum responsum accepi hoc probabile utile dignumque effectum esse a nullo eorum abnegari posse Quapropter dei omnipotentis succensus amore et eiusdem martyris patrocinio gaudens et honore cum fauore laudeque aecclesiasticorum pastorum mundanorumque principum taliter descriptum constituo roboroque praeceptum ut nullus archiepiscoporum aut episcoporum aut aliqua secundi ordinis eorum disciplinatui adhaerentium personarum audens quoquomodo huius nostrae constitutionis uiolare iudicium praesumat quicquam consuetudinis siue dominationis amodo in eodem monasterio et uilla super monachos clericos aut laicos proclamare usurpare iustitiam aliquam facere aut missas celebrare nisi monitus fuerit ab ipsius loci abbate aut ipsi abbati pro homicidio aut adulterio placuerit aliquem suorum ad eum mittere Si quis uero posterorum quod non optamus futurum hoc aggressus fuerit temere calumpniari aut infringere decretum praesentium aecclesiasticorum prolatae excommunicationi subiaceat et cum Iuda traditore ignis Tartarei poenas indesinenter luat et sustineat et insuper regio fisco xxx auri talenta persoluat Et super conseruatores domini ueniat benedictio adiutorium et consolatio uitae et rerum congrua tranquillitas corporis et mentis iugis protectio salus et sanitas ut et hic prosperam uitam ducant cum fructu deo placitorum operum atque post carnis obitum perpetuum diuinae contemplationis adepti gaudium foeliciter in sorte maneant et consortio sanctorum + Ego Hardcnut rex Anglorum aliorumque nationum hoc priuilegium iussi componere et compositum propria manu impressione dominicae crucis confirmaui + Ego Ymma regina mater ipsius Hardcnut gaudenter assensum praebui + Ego Ægelnoðus Dorobernensis archiepiscopus signo crucis consignaui + Ego Ælfricus Eboracensis archiepiscopus consignaui + Ego Ælfwinus Wintoniensis episcopus consignaui + Ego Ælfricus Elmhamensis episcopus consignaui + Ego Lyuingus Wigornensis episcopus consignaui + Ego Wlsinus Lichefeldensis episcopus consignaui + Ego Ælfwardus Londoniensis episcopus consignaui + Ego Brihtwaldus Wiltoniensis episcopus consignaui + Ego Grimketel Suðsaxoniae episcopus consignaui + Ego Eadmundus Lyndisfarnensis episcopus consignaui + Ego Sigeward abbas consignaui + Ego Elias abbas consignaui + Ego [Godwinus] comes assensum praebui + Ego Ðuri comes consensi + Ego Leofricus comes consensi + Ego Sywardus comes consensi + Ego Reoni comes consensi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter