utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04410006

Charter Number: 04410006
Cartulary Title: Charters of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1042 - 1065
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1045) eSawyer (S 1045)
map View Map
Charter:
+ Ego Eadwardus rex Anglorum notifico in his literis omnibus dei fidelibus quod consiliatus sum cum meis archiepiscopis et episcopis et abbatibus et comitibus et cum omnibus meis baronibus uidelicet uolo et praecipio quod monasterium cognati mei sancti Eadmundi et uilla in qua situm est illud monasterium sit perpetualiter in eadem libertate quam Cnut rex et Hardecnut rex meus frater ei concesserunt et quod ille locus nunquam sit locatus cum aliis personis quam cum monachis nec aliquis episcopus qui est uel unquam erit in Norfolc uel Suffolc habeat unquam potestatem aliquam in eodem monasterio nec infra fines eiusdem uillae crucibus designatos Et monachi qui ibi degunt eligant sibi abbatem de seipsis sicuti eidem monasterio et eaedem uillae concessi Permaneat in perpetuum ubicunque habent monachi terras siue homines seu in futurum acquirent per dei auxilium et bonorum hominum Nunc igitur rogo omnes dei amicos qui nunc uiuunt seu futuri sunt quod pro timore dei nunquam sint in loco seu in concilio ubi praedicta libertas sit mutata uel adnichillata quam antecessores nostri et nos sancto Eadmundo et monasterio suo concessimus Quod si aliquis fuerit ita uesanus per incitamenta diaboli quod uelit hanc libertatem mutare siue in aliquo adnichillare uel deprauare sit ille anathematizatus et in gehennam ignis demersus nisi in uita sua resipuerit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter