utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04420001

Charter Number: 04420001
Cartulary Title: Charters of Chertsey Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0666 - 0675
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 69) eSawyer (S 69)
map View Map
Charter:
+ Regnante domino nostro Jhesu Christo in perpetuum Ego Wlfarius rex Mercianorum largiente domino et omnibus sanctis ejus omnes terras quas Fritheuualdus subregulus et beatus Erkenuualdus Ecclesiæ sancti Petri Certeseye dederunt æternaliter confirmo et præcipio in nomine sanctæ et individuæ trinitatis ut omnes supranominatæ terræ æternaliter sint liberæ ab omni jugo terrenæ servitutis necnon et hoc præcipio in nomine Dei omnipotentis et omnium sanctorum ejus quod nullus Rex aut episcopus vel aliquis alius potens sit tam audax ut huius meæ confirmacionis condictum confringere præsumat Si quis vero hanc confirmacionem adaugere voluerit adaugeat ei Deus præmium in regno cælorum Si quis autem minuerit minuatur merces ejus hic et in regno Dei nisi prius cum satisfactione digna emendaverit Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter