Charter Document - 04460003
Charter Number: 04460003
Cartulary Title: Charters of Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1043
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document eSawyer (S 1000) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1000)
View Map
Cartulary Title: Charters of Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1043
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document eSawyer (S 1000) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1000)
View Map
Charter:
+ Pace regnante largiflua Christi omnipotentis bonitas semper ab omnibus est laudanda omnique laude praeferenda quia nullo bonitatis termino ualet concludi in saeculorum saecula utpote quia idem deus ipse sit suae propriae bonitatis bonitas distribuens gratis non tantum dignis uerum etiam indignis partem suae bonitatis est quippe rex regum et dominus dominantium omniumque subsistentium uisibilium atque inuisibilium creator et suae creationis discretissimus dispositor attingens a fine usque ad finem suauiterque disponens omnem creaturam ut competit diuinae dominationi eius Nam quosdam libero arbitrio quibusdam praefecit dignitate huius saeculi et operibus diuersis quibus rursum mandat ut ipsi sua sufficienta et bonorum habundantia illorum releuare et sustentare debeant inopiam qui minus saecularibus habundant negotiis ut pro hoc maiori possint mercede ab eo donari Unde ego Eadwardus Anglorum rex omnibus post me futuris regibus archiepiscopis episcopis abbatibus ducibus omnibusque Christi fidelibus notum fieri uolo quod uenerabilis dux Leofricus diuina inspirante gratia monitisque gloriosi ac deo dilecti summi pontificis Alexandri monasterium sanctae dei genitricis Mariae sanctique Petri et omnium sanctorum in uilla quae dicitur Couentre extruxit largisque muneribus adornauit atque subscripta maneria ad uictuale subsidium abbatis et monachorum in eodem loco deo perpetue seruientium mea larga donatione et concessione ibidem contulit uidelicet medietatem eiusdem uillae in qua fundata est ipsa aecclesia deinde Souðam Greneburgan Icketonam Hunitonam Neowenham Hulhtune Chadeleshunte Herdewyk Cestretune Waspertune Suohham Byrtingabirig iuxta Auen Merston item Merstuna in Gloecestria medietatem uillae de Ruitune Sowe Salewarp Eatuna iuxta fluuium Dee Kildesbig Winewican Burhbeca Barwalle Scrapetoft Pakinton pro reuerentia itaque et honore sanctae dei genitricis Mariae sanctique aduocati mei apostoli Petri do et concedo abbati Leofwino et omnibus futuris ibidem post eum abbatibus in tota possessione monasterii sakam et socnam et theloneum suum in terra et in aqua in urbe et extra et omnes leges et consuetudines tam plene et tam libere sicut eas praefatus dux honorificentius et liberius de me tenuit Praecipio itaque ut omnia quae ad ipsam aecclesiam pertinent sint omnino libera terrae cultae et incultae cum exitibus atque redditibus praedictorum necnon maneria et aecclesiae cimiteria decimae redditus et seruitia debita oblationes luminaria causarum discussiones emendationes aecclesiasticae uel saeculares et quicquid illi loco collatum est sub integra inmunitate concedimus et perpetuo firmamus Et ne quis praesentium uel magis futurorum ambiget quae sit illa libertas quam amabiliter et firmiter concedo omnimodis cuncta illius aecclesiae possessio nullis sit unquam grauata oneribus nec expeditionis nec pontis et arcis aedificatione nec iuris regalis fragimine nec furis apprehensione Et ut omnia simul comprehendam nil debet exsolui nec regi nec regis praeposito uel episcopo uel ulli homini sed omnia debita exsoluantur iugiter quae in ipsa ditione fuerint ad supradictum sanctum locum secundum quod ordinauerint fratres eiusdem coenobii Ut autem cunctis haec transgredientibus ad damnationem suam euidenter possit ostendi literas summi pontificis papae Alexandri quas ab eo suscepimus directas tam posteris quam praesentibus hic manifestari curauimus [] Anno incarnationis dominicae mxliii scripta est haec syngrapha hiis consentientibus ierarchis qui subter notati uidelicet + Ego Eadwardus rex hanc meam libertatem regali stabilimento affirmaui + Ego Ælfgyfa mater eiusdem regis assensum accommodaui + Ego Eadgið regina eiusdem collateralis regis eiusdem donationi regali consensi + Ego Eadsinus Dorobernensis aecclesiae archiepiscopus adquieui + Ego Ælfricus Eboracensis aecclesiae archipraesul corroboraui + Ego Ælfwoldus Londoniensis episcopus subposui + Ego Ealdredus episcopus Wygornensis impressi + Ego Duduco episcopus Willensis adnotaui + Ego Wlfinus episcopus Lichesfeldensis consolidaui + Ego Æðelstanus episcopus Herfordensis stabiliui + Ego Liuingus episcopus Cridiensis adposui + Ego Eadnoðus episcopus Dorcensis consensum praebui + Ego Brihtwinus episcopus Scirbernensis confirmaui + Ego Berhtwold episcopus Wiltuniensis conclusi + Ego Manni abbas + Ego Siward abbas + Ego Ælfwinus abbas + Ego Godwinus abbas + Ego Ælfstanus abbas + Ego Godwinus dux + Ego Haroldus dux + Ego Leofricus dux + Ego Siward dux + Ego Sweyn dux + Ego Tostig dux + Ego Radulphus More + Ego Esgar + Ego Rodbord minister + Ego Hulfketel minister + Ego Godwine minister + Ego Frewine minister + Ego Leofric minister + Ego Morcere minister + Ego Ælfgar minister + Ego Godric minister + Ego Leofric minister + Ego Siwerd minister + Ego Æðelsi minister