utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470001

Charter Number: 04470001
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Foundation
Date: 0716
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 82) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 82)
map View Map
Charter:
Ethelbaldus divina dispensatione Rex Merciorum omnibus catholicæ fidei cultoribus salutem perpetuam Regi regum omnium et universorum creatorum magna cum exultatione gratias ago qui me usque ad presens cunctis involutum sceleribus patienter sustinuit misericorditer attraxit et ad sui nominis agnitionem parumper erexit Unde ei adhærere mihi bonum est et in ipso ponere spem meam Sed quid retribuam domino pro omnibus quæ retribuit mihi ut placeam coram eo in lumine viventium cum sine ipso nihil habemus nihil simus nihil valemus Magna enim aviditate nostræ salutis autor et universorum largitor acceptat nostra minima ut causam habeat retribuendi maxima et infinita gaudia Sectantes ejus doctrinam per opera misericordiæ sic consolatur dicens Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis Hinc est quod cum dilecti confessoris mei Guthlaci anachoritæ devoti instructus fuissem consilio precibus pulsatus gratanter in hunc modum acquievi Ad perpetuam securitatis memoriam hoc chirographo patenti dono trado et concedo omnipotenti Deo beatæ Mariæ et sancto Bartholomeo de dominicis meis ad fundationem monasterii nigrorum monachorum sub norma beati Benedicti Deo famulantium totam insulam Croylandiæ ad sedem abbathiæ separatam et seperaliter obtinendam cum quatuor aquis interclusam videlicet cum aqua quæ dicitur Schepishe versus orientem et cum aqua quæ vocatur Nene versus occidentem et cum aqua que vocatur Southee versus austrum et cum aqua vocata Asendick versus aquilonem ubi communis sewera est inter Spaldeling et dictam insulam Et continet dicta insula in longitudine quatuor leucas et tres leucas in latitudine cum mariscis adjacentibus versus occidentem ex opposito ejusdem insulæ ex utraque parte aquæ de Weeland cujus una pars versus boream vocata Goggislond continet duas leucas in longitudine a ponte de Croyland ubi fit ingressus ad insulam usque ad Asphath et unam leucam in latitudine ab aqua de Weeland in australi parte usque ad Apenholt versus boream juxta ripam et habet per totam longitudinem æqualitatem latitudinis et altera pars marisci in australi parte aquæ de Weeland continet in longitudine duas leucas a ponte de Croyland usque ad Southlake juxta ripam ex opposito de Aspath et habet in latitudine duas leucas ab aqua de Weland usque ad Finset juxta aquam de Nene in australi parte ejusdem marisci cum separali piscaria in aquis de Weeland et Nene usque ad supradictos utriusque marisci limites et in aquis omnibus supradictam insulam ambientibus unde quendam cenobitam Eveshamensem probatæ religionis virum nomine Kenulphum ut secum ejusdem ordinis monachos probatos ibidem congregaret abbatem constitui præbens ei de thesauro meo ad ædificationem monasterii ejusdem primo anno trecentas libras legalis monetæ et per decem annos proxime sequentes quolibet anno centum libras concedendo eisdem licentiam ad villam ædificandam ibidem sive includendam quantum ex iis duobus mariscis versus occidentem dictis monachis pro se et suis placuerit Quare volo quod predicti monachi habeant ista dona mea cum omnibus appendiciis libera et soluta ab omni onere sæculari in perpetuum elemosynam meam cum omni commodo quod evenire aut extorqueri poterit infra dictos limites tam subter terram quam supra cum commina pasturæ pro omni genere animalium omnibus seisonis sibi et hominibus suis sive tenentibus suis secum ibidem moram facientibus ex utraque parte aquæ de Weeland videlicet ex una parte usque ad agrum de Medeshamsted et ex altera parte usque ad ædificia [de] Spalding cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quas regia potestas liberius alicui ecclesiæ in regno meo contulerit temporibus retroactis Et districte præcipio quod si quis contra hoc meæ autoritatis testamentum aliquod machinari impedimentum præsumpserit quo minus pacifice possideant aliqua per me data vel concessa centum libras legalis monetæ thesauro meo persolvet necnon dictis monachis pro damnis et expensis digne satisfaciet Deprecor omnes posteros meos mihi ad regnum succedentes ut hanc penam et censuram meam ita observent inviolatam sicut voluerint recipere debitæ justitiæ præmium et evadere rapacitatis supplicium Qui vero istam eleemosynam meam provexerit et defensaverit in sorte electorum Dei remuneretur æternaliter Firmatum est hoc chirographum meum in anno ab incarnatione Christi dccxvi quod et his probabilibus testibus sanctæ crucis indicio subnotatur + Ego Ethelbaldus Rex Merciorum gratuito consensu confirmavi + Ego Brithwaldus Dorobernensis archiepiscopus ratificavi + Ego Wynfridus Merciorum episcopus approbavi + Ego Ingulfus Londiniensis episcopus mere consensi + Ego Aldwinus Lichfield episcopus adoptavi + Ego Tobias Roffensis episcopus collaudavi + Ego Ethelredus abbas de Bardeney multum affectavi + Ego Egbaldus abbas de Medeshamsted illud fieri devote rogavi + Ego Eggo Comes Lincoln consilium dedi + Ego Leuicus Comes Leicestrie assensum præbui + Ego Saxulphus filius Saxulfi comitis corroboravi + Ego Ingulphus præsbiter et humilis minister vocatus audivi + Ego Ethelbaldus licet indignus patientia tamen divina regni Merciorum gero gubernacula summa cum fiducia autori meo Christo redeo humiliter de quo prophetice scribitur in Psalmo Miserationes ejus super omnia opera ejus Ejusdem pietati me totum submitto et sanctæ matris ecclesiæ precibus beneficiis spiritualibus commendo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter