utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470003

Charter Number: 04470003
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0793
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 135) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 135)
map View Map
Charter:
Offa rex Merciorum omnibus per universum regnum Merciæ philochristis salutem perpetuam Indesinenter recolens quod breves dies hominis sunt et in hac paucitate dierum nostrorum quæcunque seminaverit homo hæc et metet cupio per vitæ meæ præsentis sancta opera mercari mihi et metere in futuro præmia sempiterna Ideoque Patritium abbatem Croylandiæ ac monachos suos ibidem Deo servientes et servos suos universos ipsumque locum Croyland et omnia quæ sua sunt accipio in manum meam et tanquam fratres meos monachos de sancto Albano liberos et solutos esse ab omni onere sæculari et quietos ubique per regnum meum ab omnibns vectigalibus haberi precipio et confirmo eisdem prædictum monasterium suum cum omnibus possessionibus suis ac aliis rebus quascunque cognatus meus quondam inclitus rex Ethelbaldus fundator dicti monasterii contulerat eisdem et quæcumque proceres sui vel mei postea contulerunt seu conferent in futurum vel quæcunque fideles Christi dicto monasterio Croylandiæ conferent in æternum Istud chirographum anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi septingentesimo nonagesimo tertio Ego Offa rex Merciorum concessi et confirmavi + Ego Ethelardus archiepiscopus Doroburnensis consensi + Ego Egbaldus episcopus Winchester subscripsi + Ego Aldredus episcopus Dorcasistrensis subnotavi + Ego Aldulphus episcopus Lichfeld collaudavi + Ego Benna abbas de Medeshamsted corroboravi + Ego Ceolburga abbatissa de Berdea aspiravi + Ego Heabericthus comes ad imperium domini mei regis consignavi + Ego Tilherus presbiter domini mei regis Offæ ad ejus præceptum hoc chirographum manu mea scripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter