utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470004

Charter Number: 04470004
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0806
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 162) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 162)
map View Map
Charter:
Kenulphus Dei misericordia rex Merciorum omnibus mediterraneis Anglis per universam Merciam fidem confitentibus Christianam pacem perfectam sempiternamque salutem Omnes et singuli scitote quia dominus sanctum suum mirificavit signis celeberrimis et præclaris prodigiis beatissimum Christi confessorem Guthlacum in monasterio Croylandensi corporaliter quiescentem et novis ac innumeris miraculis prout ego et regina mea in nostra peregrinatione nuper oculis nostris vidimus quotidie clarius ad totius mundi notitiam coruscantem Unde ad supplicationem religiosissimi viri et spritualis patris ac confessarii nostri domini Siwardi abbatis dicti monasterii consulente idem ac commovente venerabili patre domino Wlfredo archiepiscopo Dorobernensi tunc nostræ peregrinationis comite dictum monasterium Croylandie in tota insula adjacente sicut in carta quondam regis Ethelbaldi fundatoris sui per limtes est distincta monachos etiam ejusdem monasterii et conversos ac servos universos in custodiam capio meæ protectionis insuper peregrinos omnes illuc causa devotionis accedentes et cum signo sancti Guthlaci in suis capuciis vel capellis recedentes liberos et solutos ab omni passagio et tholonio ubicunque venerint per totum regnum Merciæ perenniter esse volo Sed et eleemosynam quam Thoroldus vicecomes Lincolniensis dedit dictis monarchis in Bokenhale Item eleemosynam quam Geulphus filius Malti dedit illis in Halington Item eleemosinam quam Fregistus miles validissmus quondam magister meus dedit illis in Langtost et eleemosynam quam Algarus miles etiam dudum meus dedit illis in Baston et in Repingale Deo ac sancto Guthlaco dictoque monasterio ac monachis in eo Deo servientibus in perpetuam possessionem concedo confero et confirmo Anno incarnationis Christi octingentisimo sexto istud cyrographum ego Kenulphus Merciorum rex signo sanctæ crucis consignavi + Ego Wlfredus archiepiscopus Dorobornensis fieri consului + Ego Kinevertus episcopus Winchester subnotavi + Ego Wonwona episcopus Legecestrensis consensi + Ego Celredus abbas de Medeshamsted germanus frater domini Siwardi abbatis multum procuravi + Ego Cuthredus rex Cantuariorum ad imperium domini mei regis Kenulphi assensum dedi + Ego Celwall frater domini regis Kenulphi approbavi + Ego Algarus minister affui + Ego Sigga præsbiter præcipiente domino meo rege Kenulpho hoc chirographum manu mea scriptum in præsentia dictorum venerabilium patrum et dominorum meorum præfato venerabili domino Siwardo abbati Croylandiæ commendavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter