utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470005

Charter Number: 04470005
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0833
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): eSawyer (S 189) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 189)
map View Map
Charter:
Witlacius dispositione divina rex Merciorum omnibus Christicolis universam Merciam inhabitantibus salutem sempiternam Magnalia Dei prædicare et publicare minime mihi verecundum sed vere videtur honorificum et gloriosum unde aperte confiteor domino qui in altis habitat humilia respiciens in cælo et in terra quoniam ad tempus iratus est mihi conversus est furor suus et consolatus est me humilians in ira sua peccatorem usque ad terram detrahens usque ad pulverem et iterum In misericordia sua suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem ut sedeam cum principibus et solium gloriæ teneam In die igitur bonorum ne immemor sim malorum memor ero Rahab et Babilonis scientium ide non Rahab meretricis sed Etheldritæ sanctissimæ virginis cognatæ meæ pro sponsi sui agni immaculati amore Croylendiæ reclusæ et in tempore tribulationis meæ me in cella sua quatuor mensium spatio diligentissime abscendentis a facie inimici et persequentis memor etiam ero Babilonis non turris confusionis sed sanctissimæ ecclesiæ Croylandensis quæ terra turris ad cælum ascendens vigiliis et orationibus psalmis et lectionibus disciplinis et afflictionibus lachrimis et singultibus eleemosinis et innumeris aliis devotionibus pietatisque officiis pro sæculo peccatore fortissimam violentiam regno cælorum ingerit die ac nocte Itaque quoniam venerabilis pater dominus Siwardus abbas Croylandiæ protexit me in tabernaculo suo in die malorum celans et salvans a facie tribulantis ultra privilegia meorum antecessorum regum Merciorum qui prædictum monasterium variis libertatibus et donariis nobiliter illustrarunt offero et ego magno Altari prædicti monasterii de paupertate mea calicem aureum crucem auream et tabulam capellæ propriæ laminis aureis deauratam me profitens dictæ ecclesiæ perpetuum pro viribus defensorem Insuper præcipio omnibus ministris meis per universam Merciam constitutis quod abbati Croylandiæ monachis et omnibus fratribus illius sanctissimi monasterii cum ad civitates et castella regia pro quocunque negotio accesserint tanquam Wimundo filio meo vel mihi obediant in omnibus et ministrent nihil pro expensis quas ipse vel sui fecerint ibidem ab eis accipientes sed cum litera vel signo dictorum monachorum archarius meus expensas omnes huiusmodi cum dicti ministri mei annumeraverint pro fisco integre acceptabit Volo etiam et præcipio quod quicunque in regno meo pro quocunque delicto reus inventus et legibus obnoxius fuerit si fugerit ad dictum monasterium et coram abbate dicti monasterii qui pro tempore fuerit gratiam sanctissimi confessoris Guthlaci ibidem corporaliter quiescentis invocans fidelitatem ei et servicium juraverit sempiternum salvus et securus protectione Abbatis et monachorum suorum in quocunque servitio per totam insulam Croylandiæ ipsum posuerint sicut in asylo vel in camera mea propria pace mea et impunitate gaudeat nullusque ministrorum meorum ultra ipsum insequi audeat nec in aliquo molestare sub pæna perditionis dextri sui pedis quicunque de meo regno istud meum privilegium tentaverit in aliquo violare Licebitque dicto fugitivo in quibusque aquis quæ dictam insulam ambiunt navigare et piscari ac aliter quomodocunque a dominis suis assignatus fuerit laborare absque ministrorum meorum vel alicujus alterius calumnia vel gravamine Quod si extra dictas aquas vel metas dicti monasterii captus aliquando fuerit pænam quam quondam meruit sive mortem sive membrorum suorum mutilationem si ministri mei vel quicumque sui adversarii per juramentum sex hominum fide dignorum probare poterunt quod extra metas suas inventus fuerit absque ulla gratia sustinebit dictas vero metas monasterii Croyland in quinque ejus aquas prædictas tam ministris meis quam abbati et monachis suis pro suis dictis fugitivis describi feci et notari Dictæ namque aquæ vocantur istis nominibus videlicet Shepshee ad orientem in cujus ripa occidentali crux lignea stat vetusta et distat ab ipsa aqua per decem pedes æqualiter posita in medio inter duos angulos ejusdem insulæ scilicet Asmictoft qui est angulus et meta dictæ insulæ contra vulturnum et Tedwarker qui est angulus et meta dictæ insulæ contra subsolanum Secunda aqua quæ claudit dictam insulam ad Austram vocatur Southee In cujus ripa posita est crux lapidea distans a Namanlandhirne per quinque perticatas et a Southee per sex perticatas ubi Southee intrat in aquam de Nene quæ currit ad pontem de Croyland sed metæ fugitivorum in illa parte diriguntur in Mariscum occidentale per Einfet contra Affricum et sic usque ad Folwardstaking contra Chorum et sic divertendo ad Boream ubi Southlake intrat in aquam de Weland ex opposito lapideæ crucis quæ stat in boreali ripa dictæ aquæ de Weland distans ab ipsa aqua per quinque pedes quæ currit inde ad prædictum pontem de Croyland sed metæ fugitivorum ab illa cruce diriguntur in mariscum boreale directe usque ad Oggot qui est angulus metarum contra Favonium et sic redeundo versus orientem per Wodelade usque ad Apinholt et ibi ascendendo per aquam de Weland quæ est quarta aqua claudens insulam in illa parte sicut tertia aqua de Nene claudit eam ex altera parte pontis de Croyland usque ad Seweram de Asendick cadentis in Weland ubi stans fracta crux lapidea distat ab ipsa aqua de Asendick est quinta aqua claudens ab illo loco insulam prædictam contra Aquilonem usque ad Aswictoft si extra istas quinque aquas et metas prænominatas fugitivus inventus fuerit tanquam Semei extra Jerusalem publicis legibus subjiciendis pænam quam meruit patietur quod si intra prædictas aquas et metas et prædictarum aquarum ripas exteriores homicidium furtum vel aliam forisfacturam fecerit per balivos dicti monasterii capiendus juxta in ipsa insula cujus immunitatem perdidit patietur et ibidem judicandus in carcere Abbatis condemnabitur Et ut istud meum privilegium firmius et fortius ad posteros perseveret per dominum meum Egbertum regem Westsaxoniæ et Athelwlfum filium ejus illud obtinui confirmari Offero etiam Secretario dicti monasterii in ministerium sanctissimi altaris clamidem coccineam qua indutus eram in coronatione mea ad capam inde sive casulam faciendam et in Ecclesiæ sanctissimæ ornamentum velum meum aureum quo inciditur excidium Trojæ in meo anniversario si placuerit in parietibus suspendendum Offero etiam Refectorario dicti monasterii ad usum præsidentis quotidie in refectorio cyphum meum deauratum et per totam partem exteriorem barbaris victoribus ad dracones pugnantibus celatum quem cratibolum meum solitus sum vocare quia signum crucis per transversum ciphi imprimitur interius cum quatuor angulis simili impressione protuberantibus et cornu meæ mensæ ut senes monasterii bibant inde in festis sanctorum et in suis benedictionibus meminerint aliquando animæ Wiclafiæ donatoris Confirmo etiam dicto monasterio omnes terras et tenementa possessiones et earum peculia et omnia alia donaria quæ predecessores mei reges Merciorum et eorum proceres vel alii fideles Christiani sive Judei dictis monachis dederunt vendiderunt vel nundiaverunt aut aliquo alio modo in perpetuam possessionem tradiderunt et specialiter donum Thoroldi quondam vicecomitis Lincolniæ in Bokenhale videlicet duas carucatas terræ et dimidiam et viginti sex acras prati et quinquaginta acras silvæ de brushæ Item donum Geolphi filii Maltæ in Halington videlicet quatuor bovatas terræ de Luland et decem bovatas in servitio et triginta quatuor acras prati in Gernthorp Item donum Eregisti militis videlicet totam villam de Langtoft et in campis ejusdem villæ sex carucatas terræ arabilis habentes in longitudine xv quarentenas et ix quarentenas in latitudine et centum acras prati et silvam et mariscum duarum leucarum in longitudine et duarum leucarum in latitudine et ecclesiam ejusdem villæ et xl acras de eodem feodo in campo de Deping Item donum Algari militis scilicet Northlang in Baston videlicet quatuor carucatas terræ arabilis continentes in longitudine octo quarentenas et viii quarentenas in latitudine et xlv acras prati et mariscum continens in longitudine sexdecem quarentenas et viii quarentenas in latitudine et Ecclesiam ejusdem villæ et unum molendinum et dimidium alterius molendini et totam piscariam in aqua a molendino versus Occidens usque ad finem marisci ejusdem villæ versus Orientem Item donum ejusdem Algari militis in Repingale videlicet tres carucatas terræ arabilis et xl acras prati Item donum Normanni quondam vicecomitis in Sutton juxta Boswoorth duas carucatas terræ et unum molendinum ventricium Item donum ejusdem Normanni in Stapelton videlicet manerium et duas carucatas terræ item donum ejusdem in Badby videlicet quatuor hidas terræ cum appendiciis Item donum Algari comitis in Holbeche et in Cappelade videlicet quatuor carucatas et sex bovatas et xviii acras prati et meriscum Item donum ejusdem in villa sua de Spauldeling videlicet tres carucatas prati et iv salinas cum ecclesia ejusdem villæ Item donum Oswii militis in Draitona videlicet octo hidas terræ et iv virgatas et ecclesiam ejusdem villæ Item donum Asketelli coqui mei in Glaphton videlicet tres virgatas terræ Item donum Wulgeti pincernæ mei in Peiekirk tres virgatas terræ Item donum nuncii mei in Laithorp unam bovatam terræ Item donum Siwardi vicecomitis in Kirkby tres bovatas terræ unam mansionem et tria cotagia Et in Standoun donum Sigburgæ comitissæ v hidas terræ Et donum Wulnoti dapiferi mei in Adingtona videlicet duas hidas terræ et piscariam cum advocatione Ecclesiæ ejusdem villæ et in alia Adingtona ex dono ejusdem unam virgatam terræ Istas terras et tenementa prædicto monasterio Croylandiæ et monachis ibidem Deo servientibus in pacificam et perpetuam possessionem concedo trado et confirmo habenda de me et heredibus meis quibuscunque regibus Merciorum post me successuris in puram et perpetuam eleemosinam libere quiete et solute ab omnibus oneribus sæcularibus exactionibus et vectigalibus universis quocunque nomine censeantur Quod si quis adversarius instigante diabolo in quibuscunque prædictis terris aut tenementis tot regum spatio pacifice possessis et eorum autoritate confirmatis calumniam ponere voluerit in futurum me et successores meos reges Merciorum profiteor presenti chirographo et polliceor dicti monasterii futuros in perpetuum defensores Istud chirographum domino Siwardo abbati meo patri et Etheldrithæ sanctissimæ virgini pro Christe amore ibidem reclusæ carne quidem cognatæ meæ sed quod majus est in Christo charissimæ sorori quondam promissum in præsentia dominorum meorum Egberti regis Westsaxoniæ et Athelwulphi filii ejus coram Pontificibus et Proceribus majoribus totius Angliæ in civitate Lundonia ubi omnes congregati sumus pro consilio capiendo contra Danicos piratas Angliæ littora assidue infestantes signo sanctæ crucis confirmavi + Ego Celnothus archiepiscopus Dorobornensis consului + Ego Eubaldus Eboracensis archiepiscopus consignavi + Ego Osmundus Londoniensis episcopus collaudavi + Ego Helmstanus episcopus Wintoniensis assensum præbui + Ego Herewinus Lichfeldensis episcopus consensi + Ego Cedda Herfordensis episcopus aspiravi + Ego Adelstanus Shireburnensis episcopus procuravi + Ego Humbrithus Helm episcopus approbavi + Ego Wilredus Dommocensis episcopus ann[u]i + Ego Herferdus Wigornensis episcopus gratum habui + Ego Godwinus Roffensis episcopus favi + Ego Hedda abbas de Medeshamsted ratificavi + Ego Ambertus abbas Ripadii interfui + Ego Kinewinus abbas de Bardinei astiti + Ego Egbertus rex Westsaxoniæ concessi + Ego Adelwlphus filius regis Westsaxoniæ consensum dedi + Ego Wulhardus Dux affui + Ego Athelinus Dux audivi + Ego Herebrithus dux acceptavi + Ego Swithinus præsbiter regis Egberti præsens fui + Ego Bosa scriba regis Withlafii manu mea chirographum istud scripsi + Ego Withlafius domini nostri Jhesu Christi gratia rex Merciorum ad sanctæ matris Ecclesiæ honorem et divini cultus exaltationem Anno Incarnationis ejusdem nostri Salvatoris dcccxxxiii in festo Sancti Augustini Confessoris doctoris et Apostoli nostræ gentis hæc paucula offero pluraque offerrem quin corpus meum in morte mea tam sancto monasterio promitterem nisi ante sepulturam meam Ripadio devovissem Veruntamen spiritus meus permanebit vobiscum in æternum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter