utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470006

Charter Number: 04470006
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0851
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): eSawyer (S 200) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 200)
map View Map
Charter:
Bertulphus rex Merciorum venerabili patri domino Siwardo abbati Croylandie omnibusque fratris suis monachis ejusdem monasterii præsentibus et futuris salutem in domino sempiternam Gratias debitas vobis omnibus dignissime reddo pro pecunia qua me per vos dudum prætereuntem in mea maxima indigentia contra Paganorum violentiam gratissimo et liberalissimo animo refovistis quo tempore quia de injuriosis damnis vobis per quosdam viros adversarios malitiose nimium illatis mihi graviter conquesti estis qui nequiter insidiantes in exterioribus ripis aquarum vestrarum si dictas ripas ascenderent in piscando qui de fugitivis servi vestri sunt effecti et pari modo multotiens custodientes mariscorum vestrorum si forte oves et boves aut cætera animalia vestra longius errantia revocare dicti servi vestri excederent et eosdem servos vestros extra vestram insulam inventos velut impunitatis suæ violatores publicis legibus subjicerent et damnarent sicque necesse fuit frequentissime vel dictos servos vestros in manus hostium suorum incidere et perire vel eorum labores ad justum commodum vestrum non procedere Proposita ergo tali querela vestra per fratrem Askillum com monachum vestrum palam coram prælatis et proceribus totius regni mei Mercia apud Benigndon ultimo congregatis omnibus tenerrime compatientibus super ejusmodi vobis illatis injuriis ad honorem Dei et sanctæ matris ecclesie relevationem considerantibus etiam et collaudantibus universis perfectionem sanctissimæ religionis vestræ pro majori pace et quiete vestra sacri monasterii complacuit privilegia domini Withlacii regis fratris et prædecessoris mei de impunitate vobis concessa declarare et dilatare in elemosinam animæ meæ declarataque et dilatata meo chirographo confirmare Quapropter præcepi Radboto Lincolniensi vicedomino cæterisque ministris meis in illa patria constitutis insulam vestram Croylandie et terminos mariscorum vestrorum circumire et describere mihique et Concilio meo ubicunque in ultimo pascha fuissemus fideliter et lucide demonstrare qui jussa complentes istis nominibus insulæ vestræ maris corumque vestrorum circuitum mihi et Concilio meo sanctum Pascha nostrum tunc apud Kingesbury tenentibus aperte descriptum obtulerunt Claudit enim insulam vestram de Croyland ad ejus orientem prout antiquitus per eam dotavit monasterium vestrum inclitus quondam rex Mercia Ethelbaldus fundator vester et cæteri reges Merciorum sui successores suis chirographis confirmaverunt ab Aswicktoftine usque ad Tedwarthar aqua de Shepishee habens dictam insulam in parte sua occidentali et mariscum de Cappelade in parte sua orientali et de Tedwarthar usque ad Namanslandhirne claudit eam aqua de Southee habens dictam insulam in parte sua boreali et silvam de Ancarig in parte sua australi et de Namanslandhirne usque ad pontem de Croyland claudit eam aqua de Nene habens dictam insulam in parte sua orientali et mariscum vestrum dictum Alderlound in parte sua occidentali et de ponte de Croyland usque ad Wodelademouthe claudit eam aqua de Weland habens dictam insulam in parte sua orientali et mariscum vestrum dictum Goggislaund in parte sua occidentali et de Wodelodemouthe usque ad conmunem seweram de Asendick claudit eam prædicta aqua de Wedeland habens dictam insulam in parte sua australi et mariscum de Spauldeling in parte sua boreali et de prædicta Sewera usque ad Aswicktoft claudit eam prædicta aqua de Asendick habens dictam insulam in parte sua australi et mariscos de Spaldelinge Weston et Multon in parte sua boreali Mariscorum vero vestrorum jacentium ex opposito insulæ vestræ de Croyland ad ejus occidentem limites et termini per eosdem ministros meos descripti nominibus istis mihi sunt oblati videlicet de Namanslamdhrine usque ad Einsett et idem usque ad Greines et idem usque folwardstaking et inde versus boream usque ad Weland ubi Southlake intrat in Weland et sic transeundo ipsam aquam de Weland et ascendendo ad Aspath et inde versus Boream usque ad Werwerlake et sic per Harinholt usque ad Mengarlake et idem usque ad Oggot sive Dedmanslake et sic per Apinholt et Wodelake versus orientem usque ad Wodelodemouth qui est terminus insulæ vestræ in illa parte contra Boream sicut Namanslandhirne est terminus insulæ vestræ contra Austrum Commina etiam pasturæ omnium animalium vestrorum protenditur ultra dictos terminos mariscorum vestrorum versus Austrum usque ad agrum monachorum ecclesie sancte Pege in australi marisco de Weland et in boreali marisco ejus protenditur versus occidentem usque ad ædificia de Deping et versus boream usque ad ædificia de Spauldelinge omnibus anni temporibus prout a fundatione monasterii vestri hactenus omnia prætacta pacifice possedistis pro servis ergo vestris quos de fugitivis sive piscatores sive pastores vobis facietis cum communi consilio totius regni mei concedo sancto monasterio vestro ultra exteriores ripas quinque agrorum claudentium insulam vestram viginti pedes in latitudine ab ipso aqua ubicunque ascenderint ad retia sua extrahenda aut ad alia sua necessaria in terra solida peragenda similiter quocunque protenditur animalium vestrorum commina in prædictis mariscis illuc extenditur etiam fugitivorum vestrorum licentia ut si forte in agros contiguos ex tempestate vel alio infortunio vel latrocinio abducta fuerint consentientibus omnibus prælatis et proceribus ipsis concedo ipsis fugitivis vestris quod sicut alii liberi homines animalia vestra prædicta persequantur et meliori modo quo poterunt repetant et reducant et quasi in ecclesia sua essent per totam viam suam pace mea et impunitate gaudeant subque mutilatione membri magis necessarii nullus eos audeat molestare vel in aliquo contrariare Insuper pro dicti Withlafii quondam regis fratris et prædecessoris mei proque redemptione meorum peccatorum cum communi consilio gratuitoque consensu omnium magnatum regni mei concedo Deo et beatissimo Confessori suo sancto Guthlaco sacratissimoque monasterio vestro Croyland quod per totum regnum meum Mercia Abbas monachus conversusque sacri monasterii vestri qui nunc estis vel qui vobis succedent in futurum post vos ibidem domino servituri pro quocunque negotio processerint de dictis fugitivis viæ suæ famulos licenter sibi faciant et producant inque præsentia dicti abbatis monachi vel conversi ubique per regnum meum sicut in Ecclesia sua Croyland salvi permaneant et securi ac ab omni periculo impunes penitus et indemnes sub mutilatione membri magis dilecti si quis istud meum privilegium attentaverit in aliquo temere violare Quod si extra prædictos xx pedes in ripis exterioribus aquarum vestrarum aut extra villata quæ communia vobiscum vendicant in occidentalibus mariscis vestris extraque partem aquæ de Weland aut alibi vobis absentibus absque viatica litera abbatis loci vestri talis fugitivus repertus fuerit juxta demerita legali supplicio subjacebit declaratis namque terminis tam insulæ vestræ quam mariscorum vestrorum declaratis etiam ad honorem Dei privilegiis domini Withlafii ac aliorum regum Mercia prædecessorum meorum vobis magnifice concessis complacuit unanimiter mihi ac universo Concilio vestra omnia loca mei autoritate regii chirographi confirmare confirmo ergo vobis successoribus vestris Regulam sancti Benedicti sub habitu vestro tam nunc professis quam post vos professuris principalem vestram Ecclesiam Croylandie in qua venerandæ reliquiæ sanctissimi Christi confessoris et patroni vestri beati Guthlaci corporaliter tumulati ultimam resurrectionem feliciter expectant totamque insulam adjacentem prout per terminos suos superius declaratos ministrorum meorum diligentia sufficientissime est descripta in sedem separarem abbatiæ vestræ in situm specialem monasterii vestri et in vestrum plenum dominium singulariter et perpetuo possidendum una cum duobus mariscis jacentibus ad ejus occidentem videlicet Aldedound in australi parte aquæ de Weland et Goggislond in ejusdem aquæ parte boreali per terminos similiter superius declaratos Hæc est hæreditas Domini Dos Ecclesie Christi solum sanctæ Mariæ et B Bartholomei Apostoli sancti Guthlaci monachorumque suorum sanctuarium sacratissimum et monasterium ab omni terreno servitio liberrimum illustrissimorum regum elemosina specialis et in omni tribulatione universis locus refugii singularis mansio sanctorum perpetua et possessio viris religiosis communi regni consilio separaliter appropriata proque frequentibus miraculis sanctissimi Confessoris inter vineas Engaddi Balsami mater semper fertilis et regum privilegiis Bosor in solitudine omnibus pænitentibus civitas gratiæ et salutis Si quis sacrarium hoc violaverit vel in aliquo vexaverit vindicabit in illum dextra mea et hæredes mei quicunque post me fuerint huius regni Mercia perenniter sceptri geri successores confirmo etiam Deo et sancto Guthlaco sacroque monasterio vestro de dono Eregisti quondam militis domini Kenulphi regis Ecclesiam de Langtoft et in campis ejusdem villæ sex carucatas terræ habentes in longitudine quindecim quarentenas et novem quarentenas in latitudine et centum acras prati et silvam et mariscum duarum leucarum in longitudine et duarum leucarum in latitude et xl acras de eodem feodo in campis de Deping Confirmo etiam Deo et sancto Guthlaco sacroque monasterio vestro de dono Algari militis filii Northlang Ecclesiam de Tetford in capella sancti Johannis Evangelistæ de Baston et in eadem parochia quatuor carucatas terræ continentes in longitudine viii quarentenas in latitudine et xl acras prati et mariscum continentem in longitudine sexdecem quarentenas et viii quarentenas in latitudine et unum molendinum et dimidium alterius molendini et totam piscariam in aqua sicut circuit pratum vestrum versus orientem et de dono ejusdem Algari militis in Repingale tres carucatas terræ et quadraginta acras prati confirmo etiam Deo et sancto Guthlaco sacroque monasterio vestro de Croyland ex dono Algari comitis patris junioris Algari qui nunc est ecclesiam de Caplade cum capella sancti Johannis Baptistæ in eadem villa et in campis tam de Holbeth quam de Capellade iiii carucatas terræ arabilis et sex bovatas et xviii acras terræ et mariscum ii mille acræ et mariscum iii millia acrarum et de dono ejusdem Algari Comitis senioris ligneam capellam sanctæ Mariæ per Spaldelinge quæ anglice Stockkin appellata sita est in orientali ripa fluminis ejusdem villæ et in campis tam de Pinchbeck quam de Spalding iiii carucatas terræ et totam piscariam prædicti fluminis a ponte qui ducit a cemiterio prædictæ capellæ sanctæ Mariæ ad cemiterium lapideæ capellæ sancti Nicholai et anglice Stonin appellata quæ sita est in occidentali ripa in manerio prædicti Comitis Algari qui dedit ipsam piscationem a ponte prædicto usque ad seweram de Asendick Deo et sancto Guthlaco de Croyland pro anniversario die patris sui omnibus annis in vestro monasterio solemniter celebrando Confirmo etiam Deo et sancto Guthlaco sacroque monasterio vestro de dono ejusdem comitis Algari senioris ecclesiam de Sutterton et tam in campis de Algarkirk quam de Sutterton terræ carucatas terræ arabilis et duodecem bovatas et xxvi acras prati et iiii salinas Et de dono Oswii militis in Drayton octo hidas terræ et iiii virgatas confirmo etiam Deo et sancto Guthlaco sacroque monasterio vestro de dono Asketelli tres virgatas terræ in Glapthorn et de dono Wulgeti tres virgatas terræ in Peiekirk Et de dono Edulphi de Laithorp unam bovatam terræ et de dono Siwardi vicedomini in Kirkby tres bovatas terræ unam mansionem et tria cotagia et de dono Sigburgæ comitissæ in Staundon v hidas terræ cum advocatione Ecclesie ejusdem villæ et in alia Adington de dono ejusdem unam virgatam terræ Confirmo etiam Deo et sancto Guthlaco sacroque monasterio vestro de dono Thoroldi vicedomini Lincolnie in Bukenhale duas carucatas terræ et dimidium et viginti sex acras prati et l acras silvæ et vii acras terræ de Brushe Confirmo etiam Deo et sancto Guthlaco sacroque monasterio vestro de dono Geolphi filii Malti in Halington iiii bovatas terræ de Inlando et decem bovatas in servitio et xxxiii acras prati in Germuthorp de eodem feodo Hæc omnia supradicta Ecclesias capellas terras tenementa pasturas piscationes maneria mansiones molendina mersca et mariscos libera et soluta ab omni servitio sæculari et onere terreno concedo vobis et successoribus vestris in perpetuum et præsenti meo chirographo confirmo in regiam elemosinam meam pro anima Domini Withlafii quondam regis fratris et prædecessoris mei et pro animabus omnium progenitorum parentum et amicorum meorum et e mancipo ab omni debito regis et omnis alterius domini et hominis cujuscunque fuerit dignitatis excellentiæ vel honoris ut nihil amodo de vestri sacri monasterii Croylandie monachis literatis aut laicis servis aut Tenentibus vestris exigere poterint præter orationes vestras et beneficia spiritualia quo gratiam beatissimi Confessoris Christi sancti Guthlaci apud vos corporaliter quiescentis in nostris adipisci necessitatibus igitur mereamur Cum ergo unanimi consensu totius præsentis concilii hic apud Kingesbery Anno incarnationis Christi Domini DCCCLI feria sexta in Hebdomada Paschæ pro regni negotiis congregati istud meum regium chirographum sancta crucis signo stabiliter et immutabiliter confirmavi + Ego Ceolnothus archiepiscopus Dorobornensis sanus et incolumis tam mente quam membris manu mea confirmavi + Ego Swithulphus Londoniensis Episcopus in meipso expertus gratiam Dei et sanctissimi confessoris sui Guthlaci humili devotione ad jussionem Domini mei regis istud chirographum dictavi et inter cæteros dominos et episcopos in ordine meo subscripsi + Ego Swithinus Wintoniensis Episcopus gaudens et lætus quoties aliquibus miraculis piissimus dominus lætificat civitatem suam sanctam matrem nostram Ecclesiam huic regis chirographo subnotavi + Ego Elstanus Schireburnensis Episcopus devotus et perpetuus debitor sancti Guthlaci privilegio sanctæ ecclesie suæ congratulans signum feci + Ego Orkenwaldus Lichefeldensis episcopus hilaris ac alacer in cunctis sanctæ Ecclesie prosperis successibus prompto animo collaudavi + Ego Rethunius Legececensis episcopus filius et famulus sancti Guthlaci quam diu vixero gratanter procuravi + Ego Godwinus Roffensis episcopus honorem Dei per hoc chirographum ardenter affectavi + Ego Wulfardus abbas Eveshamensis approbavi + Ego Livingus abbas Wintheltumbe commendavi + Ego Hebba abbas de Medeshamsted diligenter procuravi + Ego Bertulphus rex Merciorum palam omnibus prælatis et proceribus regni mei divinam deprecor majestatem quatenus per intercessionem sanctissimi confessoris sui sancti Guthlaci omniumque sanctorum suorum dimittat mihi et omni populo meo peccata nostra et sicut per aperta miracula sua nobis ostendere dignatus est misericordiam suam sic super Paganos hostes suos dare nobis dignetur in omni certamine victoriam et post præsentis vitæ fragilem cursum in consortio sanctorum suorum gloriam sempiternam Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter