utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470007

Charter Number: 04470007
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0868
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 213) eSawyer (S 213)
map View Map
Charter:
Beorredus largiente Dei gratia rex Merciorum omnibus provinciis et populis earum universam Merciam inhabitantibus et fidem Catholicam conservantibus salutem sempiternam in Domino nostro Jesu Christo Quoniam peccatis nostris exigentibus manum domini super nos extensam quotidie cum virga ferrea cernimus nostris cervicibus imminere necessarium nobis et salubre arbitror piis sanctæ matris ecclesiæ precibus eleemosinarumque liberis largitionibus iratum dominum placatum reddere et dignis devotionibus ejus gratiam in nostris neccessitatibus auxiliariam implorare ideoque et ad petitionem strenuissimi comitis Algari mihi meritoque dilectissimi concessi regio chirographo meo Theodoro abbati Croylandensi tam donum dicti comitis Algari quam dona aliorum fidelium præteritorum ac præsentium dicto suo sancto monasterio in eleemosinam etiam animæ meæ et in remissionem meorum criminum devotione libera confirmare Confirmo ergo Deo et sanctissimo confessori suo Guthlaco Croylandiæ monachisque omnibus ibidem Deo servientibus et in perpetuum servituris totam insulam suo monasterio adjacentem prout in chirographis incliti quondam regis Merciorum Ethelbaldi fundatoris sui ac aliorum regum prædecessorum meorum per limites et terminos eis descripta in situm seperalem abbathiæ suæ cum duobus mariscis jacentibus ex opposito ejusdem insulæ ad orientem ex utraque parte aquæ de Weland una cum Alderlound in parte australi et cum Goggislound in parte boreali eisdem terris quibus eos ab initio habuerunt Confirmo etiam prædicto monasterio Croylandiæ de dono prædicti dilectissimi mihi incliti comitis Algari manerium suum quod situm est in orientali parti fluminis in Spauldeling cum iiii carucatis terræ arabilis et xxiiii mansionibus et lxxx cotagiis in eadem villa de Spauldelinge et dono comitis Algaris senioris patris sui ligneam capellam sanctæ Mariæ sitam in eadem parte fluminis de Spauldelinge cum iiii carucatis terræ adjacentibus ex utraque parte fluminis tam in campis de Pinchbeck quam de Spauldeling et de dono ejusdem comitis Algari ecclesiam de Caplade cum iiii carucatis terræ et vi bovatis et xviii acris prati et merisco duarum acrarum in littore maris et marisco iii acrarum contiguo aquæ de Shepshee claudenti insulam suam de Croyland ad ejus Orientem et de dono ejusdem comitis Algari Ecclesiam de Sutherton cum capella de Salteney et iiii carucatas terræ viginti duas bovatas et triginta sex acras prati tam in campis de Algarkirke quam de Sutherton et cum iiii salinis in eadem villa Similiter confirmo prædicto monasterio de Croyland de dono Oswii militis in Dreitona viii hidas terræ et iiii virgatas et Ecclesiam ejusdem ville Similiter confirmo prædicto monasterio de dono Morcardi militis mei totam terram suam de Deping cum ducentis mansionibus et cotagiis cd et ii ecclesiis videlicet quicquid huic in eadem villa et in campis ejus ab aqua de Weland ad austrum usque ad campos de Langtoft ad ejus aquilonem et inter campos de Talington ad ejus occidentem usque ad Aspathe in marisco ad ejus orientem Similiter confirmo prædicto monasterio de dono Eregisti militis totam villam de Langtoft cum omnibus terris et mariscis quæ prædictus Eregistus habuit in eadem villa et cum ecclesia ejusdem villæ Similiter confirmo prædicto monasterio de dono Algari militis filii Northlang in Baston et in Tetford omnes terras et tenementa quæ dictus Algarus habuit in Ecclesia et capella sancti Johannis in eadem villa et de dono ejusdem Algari in Repingale tres carucatas terræ arabilis et lx acras prati Similiter confirmo prædicto monasterio de dono Normanni quondam vicedomini in Sutton juxta Boswoorth duas carucatas terræ et unum molendinum ventricium et de dono ejusdem Normanni in Badby quatuor hidas terræ cum manerio et xxx acris prati Similiter confirmo prædicto monasterio de dono Thoroldi quondam vicedomini Lindcoln in Bokenhale duas carucatas terræ et dimidium et xxvi acras prati et l acras silvæ et lxx acras de brushe Similiter confirmo prædicto monasterio de dono Geolphi filii Malti in Halington iiii bovatas terræ de Inland et decem bovatas in servitio et xxxiii acras prati de eodem feodo in Gerunthrop Similiter confirmo prædicto monasterio de dono Asketelli in Glapthorne duas virgatas terræ et de dono Wulgeti in Peikerke tres virgatas terræ et de dono Edulphi in Laithrop unam bovatam terræ et de dono Siwardi in Kirkby tres bovatas terræ unam mansionem et iii cotagia et de dono Wulnoti in Adington duas hidas terræ et piscariam cum advocatione Ecclesiæ ejusdem villæ et in alia Adington unam virgatam terræ et de dono Sigburgæ comitissæ in Staundon v hidas terræ et de dono Grimkiteli unam hidam et dimidiam in Thirming Hæc omnia prænominata insulas maricos et mersca ecclesias et capellas maneria mansiones et cotagia silvas terras et prata concedo constituo et confirmo Deo et sancto Guthlaco libera soluta et emancipata ab omni onere terreno et servicio sæculari pro animabus prædictarum rerum donatorum et pro merito animæ meæ et animarum omnium progenitorum ac heredum meorum in eleemosinam æternam abbati Theodoro et monachis suis in Croylandensi monasterio domino servientibus perpetuo possidendam Istud regium chirographum meum anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi DCCCLXI kalendas Augusti apud Snothringham coram fratribus et amicis et omni populo meo in obsidione paganorum congregatis sanctæ crucis munimine confirmavi + Ego Celnothus archiepiscopus Dorobornensis subnotavi + Etiam Ego Beorredus rex Merciorum intimo animi affectu totisque præcordiis gratias exolvo speciales omni exercitui meo maxime tamen viris ecclesiasticis episcopis et abbatibus aliis etiam inferioris status et dignitatis qui licet piissimæ memoriæ rex quondam Athelwulphus pater meus per sacratissimam cartam suam ab omni expeditione militari vos liberos reddiderit et ab omni servicio sæculari penitus absolutos dignissima tamen miseratione super oppressiones Christianæ plebis ecclesiarumque ac monasteriorum destructiones luctuosas benignissime compassi contra nefandissimos paganos in exercitum domini prompti et spontanei convenistis ut tanquam martires Christi cultus sancto sanguine vestro augeatur et barbarorum superstitiosa crudelitas effugetur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter