utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470008

Charter Number: 04470008
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0948
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 538) eSawyer (S 538)
map View Map
Charter:
Pax in summæ Trinitatis nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Ego Edredus rex terrenus sub imperiali potentia regis sæculorum æternique principis magnæ Britanniæ tenens imperium temporale universis Christianis tam presentibus quam posteris salutis beneficium in autore salutis Vobis liqueat omnibus quod per devotam suggestionem et frequentem provocationem dilecti clerici et cognati mei Turketuli mihi factam super reparatione restauratione et libertate sacrosanctæ Ecclesiæ et monasterii Croylandensis in quo reconditæ sunt reliquiæ sancti Guthlaci confessoris et anachoritæ non modicum condolui et compassus sum tam pro depopulatione sanctæ matris ecclesiæ quam pro diminutione beneficiorum spiritualium pro animabus primogenitorum meorum per opera misericordiæ multipliciter et frequenter impensa recolens ibi cænobium nigrorum monachorum ordinis sancti Benedicti a nobili rege Merciorum Ethelbaldo nomine quondam Alwionis filio esse fundatum affluenter ditatum et regalibus privilegiis sufficienter munitum ut per inspectionem cartarum ejusdem Ethelbaldi ad securitatem dictorum monachorum compositarum satis erat consilio meo declaratum Sed post multorum temporum curricula per paganorum erat devastatum et cum omnibus ornamentis et monimentis quam pluribus igne crematum et consumptum ubi prædictus Turketulus qui juxta psalmistæ vocem propheticam Odit ecclesiam malignantium et dilexit decorem domus domini pioque stimulatus desiderio dictum cænobium reparare et reædificare sumopere molitur hic homo divinæ charitatis zelo in tantum accensus es tut corde ac corpore se ovili dominico ibidem mancipare indesinenter adoptat Unde v monachi senes in eadem insula latitantes de quibus duo a dispersione regressi de ejusdem Turketuli et aliorum jurisperitorum consilio informati quasi graviter formidantes jacturas et dispendia varia futuris temporibus inopinate emergentia damus totam abbathiam cum omnibus possessionibus obtentis et ejusdem Turketuli sollicitudine recuperatis meo etiam favore acquisitis cum sex maneriis de prædiis suis hæreditariis in manum meam funditus et sponte resignantes ut per meam redonationem de firmiore ac liberiori extunc et in posterum gratulentur possessione sed cum fædus verbo solummodo initum dum a memoria fuerit devolutum in materiam contrahitur litigiosam nisi rei gestæ perennis scripti patrocinium suffragetur Hinc est quod sæpe dictum Turketulum cum præfatis monachis jam in habitu adunatum grato meo consensu et assensu abbatem ejusdem monasterii constituo et tam abbathiam quam omnes possessiones sic recuperatas et mihi resignatas ex dono meo regali de cætero in perpetuam et puram eleemosinam illis monachis et omnibus successoribus eorum sub eadem regula et eodem habitu sancti Benedicti ibidem Deo servientibus trado dono et confirmo et in hunc modum per singula declarare dispono Imprimis totam insulam Croylandiæ pro gleba ecclesiæ et pro situ separali ejusdem monasterii cum his limitibus distinctam videlicet a ponte de Croyland triangulo per aquam de Weland versus Spaldelinge usque ad Asendick ubi Asendick cadit in aquam de Weland ex boriali parte crucis lapideæ per prædictum Turketulum ibidem affixæ et sic sursum versus orientum per Asendick usque ad Aswicktoft et inde usque ad Shepsee in orientali parte ejusdem insulæ et sic usque ad Tedwarthar et ibi intrando Southee usque ad Namanlandhirne ubi crucem lapideam affigi precepit idem Turketulus distantem a Southee per sex perticatas et sic in illa aqua divisio duorum comitatuum Lincolniæ videlicet et Grantebrigiæ et distat eadem crux ab aqua de Nene versus occidentem per V perticas et inde per eandem aquam de Nene sicut currit ad supradictum pontem de Croyland cum seperali piscaria tam in aquis omnibus ambientibus dictam insulam quam in stagnis et paludibus infra situm inclusis una cum mariscis et alnetis adjacentibus versus occidentem ex opposito ejusdem insulæ in omnibus Lincolniæ comitatui annexis et respondentibus et per hos limites in hunc modum determinatis videlicet a Namandlanshirne per aquam de Nene versus occidentem usque ad finem factum ubi crux lapidea defixa est juxta ripam et ab inde usque ad Grinis et sic usque ad folward stakinge et inde usque ad Southlake ubi Southlake cadit in aquam de Weland et sic transeundo eandem aquam et incipiendo ad Kenulphston juxta ripam ex opposito de Southlake ubi primus abbas a fundatione ejusdem monasterii nomine Kenulphus posuit crucem lapideam pro limite inter Croyland et Deping et ab inde tendendo versus Boream juxta Aspath usque ad Werwarlake et sic usque ad Haringholt et deinde sursum per Mengarlake et Lurtlake et ibi sunt limites dividentes Hoyland et Kestevene et inde usque ad Oggot et sic usque ad Apinholt sive alio nomine Wodelade ubi Wodelade cadit in aquam de Weland cum omnibus appendiciis et omni commodo quod possit evenire sive extorqueri infra supradictos limites tam subter terram quam supra cum commina pasturæ in mariscis adjacentibus ex utraque parte aquæ de Weland videlicet ex una parte ab ipsa aqua usque ad agrum de Medeshamsted et ex altera parte ab eadem aqua usque ad ædificia de Spauldelinge cum seperali piscaria in eadem aqua de Weland a Kenulphston usque ad pontem de Croyland et in aqua de Nene a limite ffineston nomine usque ad pontem de Croyland et ab inde in eadem aqua et in aqua de Weland coadunatis usque ad Asendick possunt etiam dicti monachi de eisdem mariscis versus occidentem adjacentibus pro se et hominibus sive tenentibus suis includere croftis sive pratum circa pontem separaliter quantum illis placuerit quare volo quod dicti monachi habeant ista prædia de donatione et confirmatione mea libera et soluta ab omni causa et onere sæculari et omnes libertates et liberas consuetudines cum omni illo quod appellatur Socha Sacha Tol et Tem Infanthef weif et stray et cum his legitime appendentibus in puram et perpetuam eleemosinam meam præterea trado dono et confirmo eisdem monachis has possessiones eidem cænobio ex donatione antiqua procerum regni mei ab olim dependentes videlicet in Lincolnshire in Spaudelinge iii carucatas terræ in Pincebeck unam carucatam terræ in Cappelade iii carucatas terræ vi bovatas terræ et xii acras prati cum ecclesia ejusdem villæ in Algare xii bovatas terræ in Dounesdick duas carucatas terræ et xx acras prati in Drayton unam carucatam terræ et vi acras prati et iiii salinas in Bokenhale duas acras terræ et dimidiam et xxvi acras prati et l acras silvæ et lxx acras de brushe in Halington x bovatas terræ cum iv bovatis de Ingland et cum xxxii acras prati de eodem feodo in Gerimthorp in Langtoft vi carucatas terræ arabilis et habet xv quarentenas in longitudine et ix quarentenas in latitudine et c acras prati et silvam et mariscum duarum leucarum in longitudine et duarum leucarum in latitudine et ecclesiam ejusdem villæ et xl acras de eodem feodo in campo de Deping in Baston apud Tetford iv carucatas terræ arabilis et xlv acras prati cum ecclesia ejusdem villæ et cum xvi quarentenis marisci in longitudine et viii quarentenis in latitudine cum uno molendino aquatico et dimidio molendino in Repingale tres carucatas terræ arabilis et lx acras prati in Laithorp unam bovatam terræ in Kirkby iii bovatas terræ unam mansionem et iii cotagia In Northamptonshire in Wendlingborough vi hidas terræ et dimidiam cum ecclesia ejusdem villæ cum socha sacha et in Adington tres hidas terræ cum advocatione ecclesiæ ejusdem villæ in Helmington tres hidas in Glapthorne iii virgatas terræ in Wirthorp unam hidam et dimidiam cum uno molendino aquatico in Peikirk duas virgatas terræ in Badby manerium et iv hidas terræ cum triginta acris prati in Huntingdonshire in Morberne v hidas terræ cum advocatione ecclesiæ ejusdem villæ in Thiring unam hidam et dimidiam terræ in Leicestreschire in Beby x carucatas terræ et dimidiam cum ecclesia ejusdem villæ in Sutton ii carucatas terræ in Stapilton duas carucatas terræ in Grantebrigeschire in Kotengham xi hidas terræ cum advocatione ejusdem villæ alternis vicibus in Hokittin vi hidas terræ et dimidiam cum ecclesia ejusdem villæ in Drayton viii hidas terræ et dimidiam cum advocatione ecclesiæ ejusdem villæ in Hartfordschire in Staundon v hidas terræ Et volo quod dicti monachi sint quieti et soluti ab omni scotto geldo auxiliis vicecomitum hydagro et a secta in Schiris Wapuntakis Hundredis Thrithingis et omnimodis aliis curis et sæculi oneribus universis et præcipio quod omnes homines fugitivi quos iidem monachi et testimonium iv vel v hominum fide dignorum coram vicecomite in patria in qua tales manent possunt affidare suos nativos esse reducantur per prædictum vicecomitum in abbathiam eorum cum omnibus catallis et sequelis eorum omnium reclamatione et reluctatione ab inde remota et annullata et si quid prius egerint in fraudem dominorum suorum illud cassatum omnino discerno et si quis hominum nativorum suorum vel nativa de eis tenentium aliquod delictum admiserit pro quo catalla sua debet perdere ipsa catalla prædictis monachis integre liberentur ubicumque facta fuerit justitia Et volo quod vicecomes vel aliquis de ballivis seu ministris meis repertus negligens vel protrahens eorum negotia contra juris ordinem et libertates eorum sit in satisfactura xx librarum thesauro meo solvendarum Et ne aliquid omittatur quod ad securitatem jurium et libertatem eorum monachorum præsenti cartæ convenit inserere saltem propter eos quos plus terret dispendium temporale vitæ præsentis quam supplicium gehennale perpetuo duraturum districte præcipio quod omnes et singuli cujuscunque fuerint gradus vel condicionis qui præsentis scripti sanctionem contra formam et effectum voluntatis meæ expressæ in eodem in aliquo violare nituntur perturbare vel minuere procurant consilio auxilio vel favore quo minus pacifice possideant aliqua dona sibi concessa vel vestantur aliquibus privilegiis superius memoratis sint condemnati in pæna forisfacturæ centum librarum legalis thesauro meo heredum vel successorum meorum persolvendarum quoties sic attentare præsumpserit necnon quod satisfaciant dictis monachis pro damnis et expensis per eos sibi factis vel illatis taxandis per juramenta iv vel v hominum fide dignorum per quos rei veritas melius cognosci poterit coram judicibus meis hæredum vel successorum meorum definiendis ut sic qui sæculo sponte renunciantes se jugo dominico manciparent et jam facti sunt mundo mortui absque mundi turbine et inquietudine liberam habeant facultatem divinæ vacare contemplationi Ista donaria licet minima ad laudem summæ Trinitatis et in pretium animæ meæ prædictis monachis devotus perpetuavi et stabilivi in anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi DCCCCXLVIII in præsentia archiepiscoporum episcoporum et procerum regni mei subscriptorum + Ego Wulstanus archiepiscopus Eboracensis devotus subnotavi + Ego Odo Dorobernensis archiepiscopus consilium et consensum meum ad istud dedi + Ego Alfredus Schireburnensis episcopus affectavi + Ego Kinsius Lichfeldensis episcopus consensi + Ego Kinewaldus Wigornensis episcopus istud factum corroboravi + Ego Ceolwulfus Dorcascistrensis episcopus desideravi + Ego Athelwoldus abbas Abendonensis approbavi + Ego Dunstanus abbas Glastoniæ multum adoptavi + Ego Oslak dux ad instanciam domini mei regis collaudavi + Ego Brithnodus dux commendavi + Ego Alcinus comes favi + Ego Aigulfus comes consignavi + Ego Radbodus comes consensum dedi + Ego Bingulf vicedominus consului + Ego Alfred vicecomes audivi + Ego ffarceus minister interfui + Ego Sigeus minister auscultavi + Ego Athelwardus minister aspexi + Ego Turketus licet minister inutilis finem cernens mei propositi ob cujus rei gratiam æternum Deum laudo per omnia et licet sero veniens sub habitu monachali et animo contrito jugo sæculari meipsum submisi ut saltem sic senectutis meæ feces creatori meo cogar immolare Magnificat ergo anima mea dominum et vos fratres magnificate dominum mecum ut in sanctitate et justitia coram ipso servientes semperque mundi principe triumphato sic curramus in præsentis vite stadio ut in futuro divinæ speculationis bravium pertingere mereamur Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter