utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470009

Charter Number: 04470009
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0966
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 741) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 741)
map View Map
Charter:
Imperante domino nostro Jhesu Christo super omnes cælos et super omnia regna orbis terrarum principatum tenente qui tollit reges et transfert regna tractatque suo nutu mundi climata universa ego Edgarus ejusdem Dei nostri largiflua munificentia possidens totius magnæ Britanniæ monarchiam statui mecum ab initio regni mei pro modulo meo sua beneficia compensare et de transitorio mammona providere beatorum tabernacula mihi perque caduca bona promereri gaudia sempiterna cum ergo de relevatione ecclesiarum Christi et monasteriorum restauratione frequentissime mihi suggererent spirituales patres mei pontifices et prælati teste Deo cordium inspectore sollicitis eorum petitionibus semper apertis auribus acquievi Cum vero sanctissimi archiepiscopi mei Dunstanus Dorobornensis et Osketulus Eboracensis apertius insinuassent quomodo celebre monasterium Croylandense quondam ab inclito rege Merciorum Ethelbaldo fundatum aliisque Merciorum regibus successoribus ejus multis et magnis donis et dignitatibus ditatum insuper immunitatibus et immensis privilegiis ampliatum et magnifice confirmatum demum nefandissimis Danis totam terram opprimentibus ab iisdem dictum monasterium fuerit igne crematum et devastatum sed postea tanta cessante procella per industriam venerabilis patris Turketuli co operante sibi gratia piisimi regis Edredi patrui et prædecessoris mei resurrexit restauratum et iterum in sanctorum habitaculum ædificatum et regio chirographo confirmatum gaudio magno gavisus sum et crescenti quotidie convalescentique indies temporibus per totam Angliam cultui Christiano totis animi præcordiis Deo teste congratulatus prædicto viro venerabili abbati Turketulo quondam patris mei patruorumque meorum patritio pontentissimo ac omnium hostium Anglici regni triumphatori strenuissimo jamque patriæ cælestis amore servorum Christi sanctissimo pastori et prælato concedo de regalibus silvis meis suo Croylandensi monasterio magis vicinis et propinquis scilicet de Ancarigwood et de Medeshamstedwood regalibus maneriis meis de Estrey et de Castre pertinentibus arbores et meremium ad ædificationem sui monasterii prædicti quot et quantum placuerit accipere nec aliquis ministrorum meorum in illa patria presumat eum in aliquo impedire ipsum etiam Croylandense monasterium cum tota insula adjacente et cum villa duobusque mariscis jacentibus ex utraque parte aquæ de Weland versus occidentem iisdem limitibus et terminis quibus dicti monasterii monachi a prima sua fundatione illa continue possiderunt et prout plurimorum regum prædecessorum meorum et præcipue incliti regis Edredi patrui prædecessorisque mei chirographa et monimenta sufficientur ab oriente ac occidentem et ab austro ad aquilonem declarant ac manifestant concedo et confirmo in perpetuam eleemosinam prædicto patri meo Turketulo abbati ac monachis suis ac omnibus eorum successoribus ibidem Deo servientibus scilicet dictam insulam de Croyland procedendo de ponte suo triangulo per aquam de Weland versus Spauldeling usque ad Asendick ubi Asendick cadit in aquam de Weland ex boreali parte crucis lapideæ per prædictum Turketulum ibidem affixæ et sic sursum versus orientem per Asendick usque ad Asustoft et inde usque ad Shepishee in orientali parte ejusdem insulæ et sic usque ad Tedwarthar et ibi intrando Southee usque ad Namanlandhirne ubi crucem lapideam affigi fecit idem Turketulus distantem a Southee per sex perticatas et inde per eadem aquam de Nene versus occidentem per V perticatas et inde per eadem aquam de Nene sicut currit ad prædictum pontem de Croyland cum seperali piscaria tam in aquis omnibus ambientibus eadem insulam quam in stagnis et paludibus infra situm inclusis una cum mariscis et alnetis adjacentibus versus occidentem ex opposito ejusdem insulæ in omnibus Lincolniæ comitatui connexis et respondentibus et per hos limites determinatis videlicet de Namandslandhirne per aquam de Nene versus occidentem usque ad ffinenstan ubi crux lapidea defixa est juxta ripam et inde usque ad Greines et sic usque ad folwardstaking et inde usque ad Southlake ubi Southlake cadit in aquam de Weland et sic transeundo eandem aquam ad Kenulphston juxta ripam ex opposito de Southlake ubi primus abbas ejusdem monasterii nomine Kenulphus posuit crucem lapideam pro limite inter Croyland et Depinge et inde versus boream juxta Aspath usque ad Werwarlake et sic usque ad Harinholt et inde sursum per Mengarlake et Lurklake et inde per Oggot usque ad Woodlake ubi Woodlake cadit in aquam de Weland cum omnibus commodis quæ poterunt evenire vel extorqueri infra prædictos limites tam subter terram quam supra cum commina pasturæ omni tempore anni pro omni genere animalium sibi et omnibus hominibus suis et tenentibus suis secum infra dictos limites cohabitantibus in mariscis adjacentibus ex utraque parte ab illa aqua usque ad agrum meum de Medeshamsteed et ex alia parte ab aqua eadem usque ad ædificia de Spauldelinge cum seperali piscaria in eadam aqua de Weland a Kenulphston usque ad pontem in Croyland et in aqua de Nene a limite ffineston nomine usque ad prædictum pontem de Croyland et inde in eadem aqua et in aqua de Weland coadunatis usque ad Asendick Concedo etiam quod dicti monachi possint includere de mariscis adjacentibus versus occidentem pro se et pro tenentibus suis croftos sive pratum circa pontem separaliter quantum illis placuerit prout primus meus rex Edredus eisdem hæc omnia suo chirographo confirmavit Concedo etiam et confirmo prædicto monasterio omnia prætacta libera et soluta ab omni onere sæculari et quod habeant omnes liberas consuetudines cum omni illo quod appellatur Socha Sacha Tol et Tem Infangthef Weif et strey et cum his legitime appendentibus Concedo etiam et confirmo eisdem monachis omnes terras et tenementa ecclesias et capellas et omnes possessiones eidem monasterio pertinentes quas præfatus rex Edredus vel optimates sui dicto cænobio pro suorum redemptione peccatorum in perpetuam eleemosinam donaverunt vel per præfatum abbatem Turketulum datæ sunt vel acquisitæ in Croyland Spauldelinge Pincebeck Cappelade Algare Donnesdick Draiton Burcost Southerton Bokenhale Halington Gerunthrop Langtost Baston Deping Tetford Repingale Laithorp Kirkby Wenlingburgh Adington Elmington Glapthorne Wirthorp Peikirk Badby Morburne Thirninge Bebi Sutton Stapilton Kotenham Hoketon Drayton et Staundon Hæc omnia tenementa ad honorem Dei et sanctæ ecclesiæ suæ relevationem et ob amorem sancti Guthlaci corporaliter in monasterio Croylandense requiescentis confirmo venerabili patri meo Turketulo abbati Croylandiæ et monachis suis et eorum successoribus ibidem Deo servientibus in perpetuum Prohibeo etiam ne quisquam ministrorum meorum in patria Girueorum præmemoratos limites mariscorum Croylandiæ introeat aut se in aliquo intromittat cum tam de donatione regis Edredi patrui et prædecessoris mei quam de confirmatione mea possideant prædictos mariscos et situm separalem monasterii sui et a marisco meo de Ege crucibus lapideis et aliis intersigniis et terris separatos Contra ergo huius nostri chirographi propositum quicunque dictum Turketulum abbatem patrem meum vel monachos suos vexare vel inquietare pro aliquo præmissorum præsumpserit præter meam indignationem et vindictam nisi citius cum condigna satisfactione resipuerit longius a sanctorum consortio segregatus cum Dathan et Abiron damnationem gehennalem sentire possit qui vero auxerit nostram eleemosinam aut in aliquo promoverit huius mei chirographi voluntatem inter omnes sanctos et electos Dei sempiternam sortiatur fælicitatem Sancitum est hoc in Anno Dominicæ incarnationis DCCCCLXVI præsentibus archiepiscopis episcopis abbatibus et optimatibus regni mei subnotatis + Ego Edgarus totius Albionis monarcha istud chirographum signo sanctæ crucis confirmavi + Ego Dunstanus archiepiscopus Dorob[erniensis] hoc chirographum cum trophæo agiæ crucis corroboravi + Ego Osketelus archiepiscopus Ebor[acensis] devote collaudavi + Ego Athelwoldus episcopus Winton[iensis] multum procuravi + Ego Oswaldus episcopus Wicciorum commendavi + Ego Alfwoldus episcopus Douenoniæ subscripsi + Ego Alfstanus abbas Glastoniæ consilium dedi + Ego Aethelgarus abbas novi monasterii Wintoniæ consensum præbui + Ego abbas sancti Petri Westmonasterii extra London Wulfius subnotavi + Ego Merwenna abbatissa de Rumsege signum sanctæ crucis feci + Ego Ordgarus dux Domnoniæ consignavi + Ego Elfegus Southamptoniensis dux approbavi + Ego Oslac dux affui + Ego Brithnodus dux aspexi + Ego Alwine dux consensi + Ego Alferus dux interfui + Ego Ernulphus minister vidi + Ego Ringuhus minister vidi + Ego Adelwardus minister audivi + Ego Veisi minister auscultavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter