utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470010

Charter Number: 04470010
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 0974
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 797) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 797)
map View Map
Charter:
Ego Edgarus totius Albionis rex necnon maritimorum seu insulanorum regum habitantium adeo ut nullus progenitorum subjectione largiflua Dei gratia suppetente sim sublimatus quid imperii mei potissimum regi regum domino darem tanti memor honoris solertius sæpe tractavi piæ igitur fautrix devotionis pervigili meæ studiositati superna subito insinuavit pietas queque in regno meo sancta restaurare monasteria quæ velut mustivis scindulis cariosisque tabulis ligno tenus visibiliter diruta sic quod magis est intus a servitio Dei ferme vacua fuerunt et neglecta ideotis nempe clericis ejectis nullius regularis religionis disciplinæ subjectis plurimis in locis sanctioris seriei scilicet monachici habitus præfeci pastores ad ruinosa quæque templorum redintegranda opulentos ego fiscalium munerum exhibui sumptus quorum unum nomine Alfricum virum in omnibus ecclesiastici expertissimum officiis famosissimi constitui custodem cænobii quod Angli bifario vocant nomine Malmesburgh cui pro commoditate animæ mæe ob salvatoris nostri ejusque matris semper virginis Mariæ necnon apostolorum Petri et Pauli Aldelmique almi præsulis honorem particulam terræ Nene cum pratis et silvis munifica liberalitate restitui Hæc a prædictis accommodata clericis a contentioso injuste possessa est Adelnotho sed supersticiosa illius confictatione subtilique disceptatione a sapientibus meis audita et fluctuatione sua mendosa ab eisdem præsente me convicta monasteriali a me reddita est usui anno dominicæ incarnacionis DCCCCLXXIV et regiæ consecrationis primo + Ego Edgarus totius Albionis finitimorumque regum basileus cum signo sanctæ crucis istud chirographum confirmavi + Ego Dunstanus Dorobernensis archiepiscopus istud donum regium agiæ crucis trophæo corroboravi +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter