utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470011

Charter Number: 04470011
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0810
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1189) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1189)
map View Map
Charter:
Christianis universis per totam Merciam manentibus Algarus comes salutem Intelligere volo vos omnes quod ego donavi spirituali patri meo Siwardo abbati Croylandiæ et omnibus ibidem abbatibus post ipsum et eorum monachis in Holebech et in Cappelad quatuor carucatas terræ et sex bovatas et duodecim acras prati cum ecclesia paroch[iali] de Cappelad et ejus presbytero et cum capella sancti Johannis Baptistæ in eadem villa una cum mersco duarum millium acrarum in litore maris et marisco [trium] millium acrarum juxta aquam suam de Schepishee et in Spaldelyng duas carucatas terræ et in Pyncebek dimidiam carucatam terræ et in Algare undecim bovatas et in Donnedik duas carucatas et viginti acras prati et in Draiton unam carucatam et sex acras prati et quatuor salin et cum una car in Burtoft cum ecclesia de Sutterton et cum capella sua de Salteney Hæc mea donaria dedi in perpetuam eleemosynam præfato abbati Siwardo et monachis suis ad sustentationem sui monasterii quoniam sicut sæpe didici insula sua nullius est ferax tritici Et cum hoc chirographo apud Legecestriam in præsentia domini mei regis Kenulphi anno incarnationis Christi dcccx stabiliter confirmavi + Ego Kenulphus rex Merciorum concessi + Ego Wlfredus archiepiscopus Doroberniæ consului + Ego Wonwona episcopus Legecestrensis collaudavi +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter