utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470013

Charter Number: 04470013
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0825
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1191) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1191)
map View Map
Charter:
+ Christianis universis per totam Merciam commorantibus Algarus miles filius Vorthangiæ salutem Intelligere volo vos omnes quod ego donavi Deo sancto Guthlaco et speciali patri meo Sywardo abbati Croylandiæ et omnibus ibidem abbatibus post ipsum et eorum monachis manerium meum de Baston cum quatuor carucatis terræ arabilis continentes in longitudine octo quarentenas et octo quarentenas in latitudine et xlv acras prati et mariscum continentem in longitudine xvi quarentenas et viii quarentenas in latitudine et ecclesiam ejusdem villæ et unum molendinum et dimidium alterius molendini et totam piscariam meam in aqua a prædicto molendino versus occidentem Hæc mea donaria dedi præfato abbati Siwardo et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam imperpetuum ad sustentationem sui monasterii quia sicut sæpe didici insula sua nullius est ferax tritici Hoc præsens cyrographum meum apud Legecestriam in præsentia domini mei Withluphii regis Merciorum anno incarnationis domini dcccxxv signo crucis stabiliter confirmavi + Ego Osmundus Londoniensis episcopus consensi + Ego Osbertus abbas Rapodii interfui + Ego Athelinus dux audivi + Ego Swithunus presbyter præsens fui +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter