utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470014

Charter Number: 04470014
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0966
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): eSawyer (S 1294) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1294)
map View Map
Charter:
Universis posteris Christianam fidem profitentibus Dunstanus Dorobornensis et Osketulus Eboracensis archiepiscopi Athelwolfus Wintoniæ Oswaldus Wiggorniæ et Leswinus Dorcacestriæ episcopus salutem in domino sempiternam Qum naturaliter Egiptii pastores omnes ovium execrantur et filii tenebrarum filios lucis furore implacabili persequntur semper enim Madian perdere populum domini machinatur cupientes ideo in futurum contra sceleratos et sacrilegos sanctam matrem ecclesiam jugiter infestantes murum defensionis opponere et quicunque se divino servicio mancipaverunt et in castris domini quocunque modo militaverunt reddere ab huiusmodi persequutoribus securiores et in domo domini tutiores attendentes etiam sanctissimam devotionem quam piissimi reges nostri temporis scilcet Edredus quondam rex et inclitus rex Edgarus nunc superstes inspirante sancto spiritu conceperunt ad restauranda sacra servorum Christi monasteria et ecclesiam Dei ubicunque relevandam chirographa eorumdem regum benignissime concessa venerabili patri Turketulo abbati Croylandensi qui pro patriæ cælestis amore divitias multas et magnas dignitates fortissime reliquit de confirmatione sui monasterii sibi confecta nos autoritate divina confirmamus ratificamus ac omnes qui timore Dei postposito possessiones dicti monasterii diripere tentaverint vel pacem dictorum monachorum contra intentionem et voluntatem prætactorum regiorum chirographorum perturbaverint aut perturbari procuraverint arte vel ingenio consilio vel favore quocunque colore sua machinamenta homo seminaverit inimicus et filius iniquitatis sua fuderit argumenta ex tunc excommunicantes nomina illorum de libro vitæ tollimus et a consortio sanctorum separantes et a limine portæ cælestis longius repellentes nisi condigna satisfactione citius sua errata correxerint infernalibus incendiis cum Juda traditore damnandos pro suis demeritis irremissibilibus deputamus insuper spiritualitatem totius insulæ Croylandiæ villæque adjacentis prout a fundatione monasterii sui dicti monarchi hactenus habuerunt videlicet quicquid attinet ad archidiochanatus officium omnibus correctionibus ad instantiam partis vel quocunque modo infligendis pro quibuscunque delictis vel criminibus per quamcunque personam commissis vel committendis ibidem præfato venerabili abbati Turketulo et omnibus successoribus suis abbatibus in eodem monasterio futuris et eorum officialibus ad hoc officium vice exequendis constituendis cum consensu Agelnothi archidiaconi procurantis istud fieri concedemus et assignamus excommunicantes et exterminantes a facie Dei et a glorifica visione vultus sui in die magni judicii omnes qui dictum patrem Turketulum vel aliquem successorum suorum super hoc de cætero inquietaverint vel aliquod præmissorum violare vel violari procuraverint quocunque modo in perpetuum eos Satanæ sine fine tradentes nisi citius resipuerint et cum condigna pænitentia prædicto monasterio satisfecerint pro patratis Istud privilegium sancitum est et immutabiliter decretum ad honorem Dei et sanctæ matris ecclesiæ relevationem ac sancti Guthlaci confessoris reverentiam in præsentia regis Edgari prælatorum procerumque suorum Anno dominicæ incarnationis DCCCCLXVI apud London collectorum + Ego Edgarus totius Albionis monarcha istud privilegium sanctæ crucis indicio confirmavi + Ego Dunstanus archiepiscopus Dorob[erniensis] prædictam censuram ecclesiasticæ animadversionis in regiorum chirographorum violatores irrevocabiliter fulminavi + Ego Osketulus archiepiscopus Ebor[acensis] perpetuam damnationem in sanctæ matris ecclesiæ adversarios interpretatos istam sententiam corroboravi + Ego Lefwinus Dorcacistrensis episcopus consensi + Ego Alfstanus Londoniensis episcopus commendavi + Ego Ethelwoldus Wintoniæ episcopus collaudavi + Ego Oswaldus Wigorniæ episcopus consensum dedi + Ego Alfwoldus Dominoniæ consilium præbui + Ego Kinsius Lichefeldensis episcopus adjuvi + Ego Alfricus episcopus Estangliæ procuravi + Ego Godwinus episcopus Roffensis acquievi + Ego Athelstanus episcopus Cornubiensis consilium dedi + Ego Werstanus episcopus Schireburnensis anui + Ego Agelnothus archidiaconus favi + Ego Elstanus abbas Glastoniæ consensum dedi + Ego Ethelgarus abbas novi monasterii Wintoniæ consensum præbui + Ego Wulfinus abbas sancti Petri Westmonasterii extra London subnotavi + Ego Oswardus abbas Eveshamensis ratum habui + Ego Merwenna abbatissa consignavi + Ego Wulwina Mercamensis abbas communivi + Ego Ordgarus dux constitui + Ego Ailwinus dux constabilivi + Ego Brithnodus dux aspexi + Ego Oslacus dux affui + Ego Alferus dux interfui + Ego Elfegus dux audivi + Ego Erithegistus minister vidi + Ego Ethelward minister vidi + Ego Ethelmund minister vidi + Acta sunt hæc in octavis Pentecostes in Ecclesia sancti Pauli cathedrali
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter