utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470015

Charter Number: 04470015
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0814 - 0855
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 294a) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 294a)
map View Map
Charter:
Regnante domino nostro in perpetuum dum in nostris temporibus bellorum incendia et direptiones opum nostrarum nec non et vastantium crudelissimas hostium deprædationes barbararum paganarumque nationum multiplices tribulationes ad affligendum nos pro peccatis nostris usque ad internecionem tempora cernimus incumbere periculosa Quamobrem ego Ethelwulfus rex Westsaxonum cum concilio episcoporum ac principum meorum consilium salubre atque uniforme remedium affirmantes consensimus ut aliquam portionem terrarum hæreditariam antea possidentibus omnibus gradibus sive famulis et famulabus Dei Deo servientibus sive laicis miseris semper decimam mansionem ubi minimum sit tum decimam partem omnium bonorum in libertatem perpetuam donari sanctæ ecclesiæ dijudicavi ut sit tuta et munita ab omnibus sæcularibus servitutibus immo regalibus tributis majoribus et minoribus sive taxationibus quæ nos dicimus Winterden sitque libera omnium rerum remissione animarum et peccatorum nostrorum ad serviendum soli Deo sine expeditione et pontis exstructione et arcis munitione ut eo diligentius pro nobis ad Deum preces sine cessationie fundant quo eorum servitutem in aliqua parte levigamus Acta sunt hæc apud Wintoniam in ecclesia sancti Petri anno dominicæ incarnationis DCCCLV indictione tertia nonas Novembris ante majus altare pro honore gloriosæ virginis et Dei genetricis Mariæ sanctique Michaelis archangeli et B Petri apostolorum principis necnon et B patris nostri Gregorii Papa præsentibus et subscribentibus Archiepiscopis et Episcopis Angliæ universis necnon Beorredo rege Merciæ et Edmundo Estanglorum rege abbatum et abbatissarum ducum comitum procerumque totius terræ aliorumque fidelium infinita multitudine qui omnes regium chirographum laudaverunt dignitates vero sua nomina subscripserunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter