utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04470017

Charter Number: 04470017
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0814 - 0855
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 294a) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 294a)
map View Map
Charter:
Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo in nostris temporibus bellorum incendia et direptiones opum nostrarum et vastantium crudelissimas depraedationes hostium barbarorum paganarumque gentium multiplices tribulationes affligentium usque ad internecionem cernimus tempora incumbere periculosa Quamobrem ego Aethelwulphus Rex Occidentalium Saxonum cum consilio episcoporum ac principum meorum consilium salubre atque uniforme remedium affirmavi ut aliquam portionem terrae meae Deo et beatae Mariae et omnibus sanctis jure perpetuo possidendam concedam decimam scilicet partem terrae meae ut sit tuta munita et libera ab omnibus servitiis secularibus necnon regalibus tributis majoribus et minoribus sive taxationibus quae nos Witeredden appellamus sitque omnium rerum libera pro remissione animarum et peccatorum meorum ad serviendum soli Deo sine expeditione et pontis constructione atque arcis munitione ut eo diligentius pro nobis preces ad Deum sine cessatione fundant quo eorum servitutem in aliquo levigamus Placuit autem Episcopis ecclesiae Scireburnensis Alstano et Wintoniensis Swithuno cum suis abbatibus et Dei servis viris scilicet et foeminis religiosis quibus supradicta collata sunt beneficia consilia inire ut omnes fratres et sorores omni hebdomada die Mercurii hoc est Wodnesday in unaquaque ecclesia cantent psalmos l et unusquisque presbyter duas missas unam pro rege et aliam pro ducibus ejus in hoc donum consentientibus pro salute et refrigerio delictorum suorum Postquam autem defuncti fuerint pro rege defuncto singulariter et pro ducibus communiter Et hoc sit tam firmiter constitutum omnibus diebus christianitatis sicut libertas constituta est quamdiu fides crescit in gente Anglorum Scripta est autem haec donationis charta anno gratiæ dccclv Indictione quarta quinto nonas Novembr in urbe Wentana ante majus altare beati Petri apostoli
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter