utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04480005

Charter Number: 04480005
Cartulary Title: Charters of Ely
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0970
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 779) eSawyer (S 779)
map View Map
Charter:
Hæc est carta regis Eadgari de institutione abbatiæ Eliensis et duplicatur Aw Omnipotentis Dei cunctorum sceptra regentis moderamine regum immo totius sæculi creaturæque cunctæ indissolubili regimine æquæ gubernantis habenas ipsius nutu et gratia suffultus Ego Eadgarus basileus dilectæ insulæ Albionis subditus nobis sceptri Scotorum Cumbrorumque ac Brittonum et omnium circum circa regionum quiete pacem perfruens studiosus sollicite de laudibus creatoris omnium occupor addendis ne nostra inertia nostrisque diebus plus æquo servitus ejus tapescere videatur sed greges monachorum et sanctimonilium hac nostra tempestate ipso opitulante qui se nobiscum usque in finem sæculi manere promittere dignatus est ubique in regno nostro desertis monasteriis antiquitus Dei famulatu deficiente nunc reviviscente adsurgere cupimus sub Sancti Benedicti abbatis regula viventes quatinus illorum precatu et vigente religione sancta servitus Dei nos ipsum placatum rectorem habere queamus Unde frequentes monitus venerabilis Atheluuoldi episcopi cordetenus pertractans cupio honorare hoc privilegio rebusque copiosis monasterium quod in regione Elig situm dinoscitur antiquitus ac Sancti Petri apostolorum principis honore dedicatum decoratumque reliquiis et miraculis almæ virginis Etheldredæ cujus vita venerabilis nobis modernis historia Anglorum promitur quæ etiam incorruptibili corpore hactenus condita mausoleo marmoreo albo perdurat Locus denique predictus deficiente servitio Dei nostra ætate regali fisco subditus erat sed a secretis noster Atheluuoldus Deique amator diocesi Uuintoniensis civitatis fungens datis nobis sexaginta cassatis in villa quæ ab accolis Heartingas nuncupatur mutuavit locum predictum cum appendiciis ejus augmentavique mutuationi tres villas quæ his nominibus vocitantur Meldeburna Earmingaford Northuuold et ipse ilico monachos meo consilio et auxilio Deo fideliter regulari norma servientes perplures inibi collocavit quibusque Brihtnothum quendam sapientem ac bene morieratum virum præpositi jure præfecit Cui effectui admodum ego congaudens letabundus pro amore Christi et Sancti Petri quem patronum michi sub Deo elegi et sanctæ Etheldredæ virginis Deo dilectæ et ejus prosapiæ sanctæ illic quiescentis et pro animabus patrum meorum regum antiquorum augmentare largiter mutuationem illam his donis testibus consiliaris meis volo Hoc est decem millia anguillarum quæ omni anno in villa quæ æt Uuyllan dicitur pro expenditione redduntur fratribus ad victualia modo et deinceps concedo et intra paludes causas seculares duorum centuriatuum et extra paludes quinque centuriatuum in Uuichlauuan in provincia Orientalium Saxonum benigne ad fratrum necessaria sanciendo largior quin etiam omnes causas seu correptiones transgressionum juste legis in sermonibus secularibus omnium terrarum sive villarum ad monasterium predictum rite pertinentium et quas in futurum ævum Dei providentia loco prefato largitura est sive emptione seu donatione aut aliqua justa adquisitione stent cause seculares emendandæ tam clementi examine fratrum loco manentium victui vel vestitui necessaria ministrantes adhuc insuper omnem quartum nummum reipublicæ in provincia Grantaceaster fratribus reddendum jure perpetuo censeo Et sit hoc privilegium liberum quasi munus nostrum Deo devote oblatum et sanctis ejus predictis ad remedium animarum nostrarum sicuti prefati sumus ut nullus regum nec principum aut ullius ordinis quislibet prepotens imposterum obstinata tyrannide aliquid horum infringere presumat si non vult habere omnipotentis Dei maledictionem et sanctorum ejus et meam et patrum meorum pro quibus ista omnia libera haberi volumus æterna libertate in æternum amen Hoc privilegium huius donationis et libertatis fecimus scribi anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi nongentesimo septuagesimo indictione tertia decima anno regni mei æque tertio decimo in villa regali quæ famoso vocabulo a solicolis Uulfamere nominatur non clam in angulo sed sub divo palam evidentissime scientibus totius regni mei primatibus quorum quedam nomina hic infra inseri ad testimonium imposterum mandavimus Ego Eadgarus rex animo benigno hoc largiendo Deo concessi et regia sublimitate corroboravi Ego Dunstan Archiepiscopus corroboravi Ego Oscytel Archiepiscopus consolidavi Ego Atheluuold episcopus confirmavi Ego Ælfstan episcopus consignavi Ego Osulf episcopus confirmavi Ego Uulfric episcopus adquievi Ego Uuynsige episcopus corroboravi Ego Alfuuold episcopus confirmavi Ego Aluuold episcopus consolidavi Ego Osuuold episcopus adquievi Ego Byrhthelm episcopus confirmavi Ego Eadelm episcopus consignavi Ego Ælric episcopus consolidavi Ego Uulfsige episcopus corroboravi Ælfðryð Regina Ælfric Abbas Escwig Abbas Osgar Abbas Ælfstan Abbas Æthelgar Abbas Cyneuueard Abbas Ðurcytel Abbas Ealdred Abbas Ordbriht Abbas Siferð Abbas Martin Abbas Æthelstan Dux Ælfhere Dux Ælfheah Dux Ordgar Dux Ætheluuine Dux Oslac Dux Malcolm Dux Birhtnoth Dux Eadulf Dux Birhtferð minister Eanulf minister Ælfuuine minister Ætheluueard minister Ælfuuine minister Uulfstan minister Ælfuueard minister Uulfgeat minister Osulf minister Osuueard minister Leofa minister Birhtric minister Ælfsige minister Ulf minister Osulf minister Heanric minister Hringulf minister Leofstan minister Oslac minister Frena minister Siferð minister Leofric minister Eadric minister Uulfnoð minister Ælfsige minister Ulfcytel minister Hroold minister Ðurstan minister Osgod minister Gota minister Frithegist minister Ðurferð minister Ðurgod minister Osferth minister Oscytel minister Siferth minister Ðurcytel minister Forne minister Cnut minister Dunstan minister Ðurcytel minister His igitur testibus et aliis compluribus de omnibus dignitatibus et primatibus regni mei hæc constituta et peracta noscuntur que etiam nostra usitata sermocinatione describi mandavimus hac eadem sceda quo possint in auribus vulgi sonare ne aliqua scrupulositate admisceri videantur sed regia auctoritate seu potestate nobis a Deo donata omnis contradictio funditus adnulletur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter