utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04480009

Charter Number: 04480009
Cartulary Title: Charters of Ely
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1004
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 907) British Library - Cotton MS Tiberius A VI (99v) eSawyer (S 907)
map View Map
Charter:
Universa saecularium opum patrimonia incertis nepotum haeredibus relinquuntur et omnis mundi gloria appropinquante istius uitae termino ad nichilum reducta fatiscit sicut per quendam sapientem dicitur Mundus hic cotidie transiens deficit et omnis pulcritudo eius ut foeni flos marcescit idcirco terrenis caducarum rerum possessionibus indeficientia supernae patriae gaudia domino patrocinante lucranda sunt Quamobrem ego Æðelredus tocius Britanniae caeterarumque gentium in circuitu persistentium basileus quandam ruris possessionem xx uidelicet mansas in loco qui celebri Litlebiri nuncupatur uocabulo domino eiusque genitrici Mariae et beato Petro apostolorum principi necnon sanctae Æðeldredae uirgini praecipuae ac reliquis uirginibus sibi cognatis ad monasterium scilicet quod in Elyg situm est ad usus monachorum ibi degentium perpetua largitus sum haereditate ut illo perpetualiter cum omnibus utensilibus pratis uidelicet pascuis siluis pertineat Sit autem praedictum rus omni terrenae seruitutis iugo liberum tribus exceptis causarum laboribus rata uidelicet expeditione pontis arcisue restauratione Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre uoluerit priuatus consortio sanctae dei aecclesiae aeternis barathri incendiis lugubris iugiter cum Iuda Christi proditore eiusque complicibus puniatur si non satisfactione emendauerit congrua quod contra nostrum deliquit decretum His metis prefatum rus hinc inde gyratur Ðis syndan þa landgemæra into Lytlanbyrig þæt is ærest of þam forde þe is Æþelwardes Ceasterforda gemera et Icelingtune gemera et Lytlanbyrig gemera swa andlang styrice into þam smalanforda to crocesþorne of crocesþorne andlang sceacerdene into þere ealdan delle of þere delle into þam hæcce into þam wulfpytte of þam pytte to botulfes heale leage suðwearde of þere leage into Wullafes leage of Wullafes leage andlang into Leofsies pytte of leofsies pytte swa ut to þam felda into þam ealdan gehæge of þam gehæge into Spelbeorhge of Spelbeorhge into styrice on Icelingtune gemeræ et Ceasterforda gemeræ et Lytlanbyrig gemeræ Anno dominicae incarnationis millesimo iiii scripta est haec carta indictione secunda his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur Ego Æðelredus rex Anglorum praefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui Ego Æthelstanus eiusdem regis filius una cum fratribus meis corroboraui Ego Ælfricus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem cum tropheo agie crucis consignaui Ego Wlfstanus Eboracensis ecclesie archipresul consensi Ego Ælffeah Wintoniensis ecclesie pontifex adquieui Ego Lyvingus episcopus consolidaui Ego Ordbrihtus episcopus expressi Ego Æðulfus episcopus subscripsi Ego Ælfgarus episcopus non rennui Ego Wulfgar abbas Ego Ælfsinus abbas Ego Germanus abbas Ego Ælfere abbas Ego Kenulf abbas Ego Ælfric [Ælfsie] abbas Ego Ælfric dux Ego Ælfelm dux Ego Leofwine dux Ego Æthelmer minister [dux] Ego Ordulf minister Ego Wulgeat minister Ego Ædric minister Ego Wulfcytel minister Ego Ælmær minister Ego Æthelmær minister Ego Godwine minister Ego Syweard minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter