utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04480011

Charter Number: 04480011
Cartulary Title: Charters of Ely
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1022
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 958) British Library - Cotton MS Tiberius A VI (100r) eSawyer (S 958)
map View Map
Charter:
+ In nomine Christi saluatoris mundi imperpetuum regnantis cuius sunt dispositione uniuersi ordines et potestates tocius dignitatis et principatus ordinati qui iure cunctis principatur et dominatur utpote creator omnium Ego Cnut rex tocius gentis Angligenae eius amore prouocatus et uenerabilis orientalis episcopi Ælfwini et abbatis Leofrici monasterii Elyensis et fratrum eorumdem petitionibus incitatus ac pro remedio animae meae feci commutationem apud abbatem eiusdem monasterii Leoffricum scilicet dando eis reciproca uicissitudine uillam quae proprio notamine appellatur Dictone cum omnibus ad se iure attinentibus in longitudine et latitudine ut michi in potestate stetit accipiens quoque pro ea uillam siluosam uocabulo Cheaflea cum omnibus quae ad eam attingunt in pratis in pascuis in siluis et in quibuslibet negotiis Facta est haec commutatio anno incarnationis dominicae mxxii indictione quinta epactae quindecim concurrentes septem die festiuitatis sanctae Æðeldredae reginae et uirginis quae sanctis suis meritis cum sororibus suis uidelicet Wyðburh Sexburh et filiae Sexburgis Eormenild illud monasterium patrocinatur et regit Si quis hanc nostram placitam uicissitudinem malo molimine machinatur mutare absque uoluntate seruorum dei in monasterio illo inhabitantium sit pars eius cum diabolo participium sumens de omnibus poenis eius aeternaliter nec contingat ei perpetualiter uicissitudo cuius uicissitudine possit sibi gaudium aliquod in hoc saeculo uel in futuro sperare Hiis astipulantibus fulcitur haec commutatio In primis Ego Cnut basileus totius Albionis gentis cum uiuifico signo crucis corroboraui aeque pereniter uolo ut inuiolabiliter ab omnibus fidelibus roboretur + + Ego Ælfgifu regina praescripti regis cum omni alacritate mentis hoc sanciui ut perpetualiter inconcussum sit + Ego Wlfstanus archiepiscopus Eboracensis ciuitatis apostolica auctoritate firmaui + Ego Æðelnoðus modernus archipraesul Cantuariorium cum principalitate et decreto Petri principis apostolorum confirmaui + Ego Gerbrandus Roscylde parochiae Danorum gentis confirmaui + Ego Brihtwoldus episcopus confirmaui + Ego Ælfsinus episcopus corroboraui + Ego Eadricus episcopus consolidaui + Ego Ælmerus episcopus consignaui + Ego Leofsinus episcopus affirmaui + Ego Æðelwinus episcopus consensi + Ego Bryhtwinus episcopus stabiliui + Ego Ælfwig episcopus sanciui + Ego Godwinus episcopus corroboraui + Ego Ælfwinus Orientalium Anglorum episcopus qui hanc uicissitudinem petiui ut fieret cum consensu eiusdem regis Cnut corroborando sanciui + Ego Brytwig abbas + Ego Ælfsige abbas + Ego Æluere abbas + Ego Æðelwinus abbas + Ego Ælmerus abbas + Ego Ælfweardus abbas + Ego Leofwinus abbas + Ego Æðelstanus abbas + Ego Yric comes assentiendo corroboraui + Ego Eglaf comes ratum duxi stabilire sapientum decretum + Ego Godwine comes quod dominus meus rex statuit confirmo + Ego Godricus minister + Ego Æðelwinus minister + Ego Ðurstanus minister + Ego Ðrumm minister + Ego Wulfricus minister + Ego Ælfwinus satrapa + Ego Ælfwig satrapa + Ego Ælfricus satrapa + Ego Godwinus satrapa + Ego Ælfweardus satrapa
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter