utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04480012

Charter Number: 04480012
Cartulary Title: Charters of Ely
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1042 - 1066
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1051) British Library - Cotton MS Tiberius A VI (101r) eSawyer (S 1051)
map View Map
Charter:
+ Eadwardus dei gratia rex Anglorum cunctis Christi fidelibus perpetuam in domino salutem Cum rex et dominus rerum omnium deus nullo indigens cuncta possideat agit ineffabili qua hominem dilexit caritate ut ex his quae usui humano creata largiter ministrat ipse aliqua quasi donaria gratanter recipiat quo se colentes ad suae seruitutis intentionem deuotiores reddat quos postmodum perpetua secum libertate regnare concedat Qua seruitutis intentione antiqui patres succensi sua primum domino studuerunt impendere postmodum se mutuantes terrenis coelestia temporalibus sempiterna Quorum uestigia Eadgarus auus meus ac praedecessor sceptrigerae potestatis diligenter subsequens et exemplar perfectius implens Elyense coenobium et alia illud tamen egregie praeter caetera restaurauit restaurans ditauit ditans omnimoda libertate quietauit consultus adiutusque sedula sancti Æðelwoldi summonitione uel copiosa praediorum augmentatione quod et sancto Dunstano alacriter collaudante cunctisque primatibus regni priuilegio firmatum est Æðelredus quoque pater meus suae gubernationis tempore quaedam praedia eidem loco contulit prioremque libertatem suae suorumque concessionis priuilegio solidauit Horum ego Eadwardus dei gratia successor licet indignus cum in his deuotam circa dei aecclesiam religionem uel religiosae deuotionis operationem longe dispar conspicio ueneranda eorum statuta nequaquam infringere praesumo sed fortiter quantum in mea efficacia est defensare et utcumque augere desidero unde et praefato coenobio uillam nomine Lachingehei firme et haereditarie subiicio quo illorum aliquo modo subiungar consortio et sanctorum inibi multiplici meritorum laude quiescentium amplificer suffragio libertatem ab eisdem ut diximus restitutam ab ipsa autem regina uirgine sanctissima prius habitatione possessam possessione sanctificatam sanctificatione uenerabilem factam inuiolatam manere et omnimodo prouehendam censeo quod et priuilegii attestatione meorumque consensu fidelium stabile praesentibus et futuris pronuntio summam ergo eorum quae illi loco hoc nostro adiacent tempore uel legum consuetudine nominatim subiecta monstrabimus descriptione In comitatu Grantecestriae ipsa insula cum duobus centuriatibus et omnibus appendiciis Extra Suafham Horninggeseie Dittune Hauekestune Neutune Staplesford Scelford Tripelan Meldeburne Erningeford Grentedene Steuicheswrðe Belesham Fuulburne Teuresham Westlai Trumpintune Wratinge Sneillewelle Dittune Hardwic Mideltune Impintune Cotenham Uuinlingeham omnisque quartus nummus reipublicae in prouincia Grantecestriae et aliquae terrae in ipsa uilla In comitatu Sudfolc Hertest Glemesford Hecham Rattesdene Drincestune Neddinge Berchinges Bercheham Wederingesete Leuuremer Acholt ad Wichelau quinque et dimidium centuriatum Sutborne Meltune Kingestun Ho Stoke Debham Briðwelle Oddebruge Brandune In comitatu Norðfolc Feltwelle Brugeham Medelwolde Crochestune Watinge Mundefort Berc Westfeld Uingeham Norðwelle Walepol cum appendiciis Merham Derham Ðorp Pelleham In comitatu Essexiae Hadestoc Littelbirig Stratlai duae Rodinges Ratendune Amerdene Brocheseued Estre Fanbruge Terlinges In comitatu Hertford Hadham Hatfeld Keleshelle In comitatu Huntendune Spaldwic cum appendiciis Sumeresham Colne Bluntesham Haec et horum appendicia siue maiora siue minora insuper omnia a quocumque adiecta uel adiicienda bonorum testimonio possessa cum omni saca et soca sine aliqua exceptione saecularis uel aecclesiasticae iusticiae illi monasterio damus data quieta clamamus eadem qua sancti uiri illud glorificauerunt libertate quo neque episcopus neque comes neque alicuius exactionis minister sine licentia uel aduocatione abbatis et fratrum ullo modo se praesumat intromittere uel rem sanctae aliquo modo inquietare Sitque in eorum ut semper fuit arbitrio a quocunque potissimum elegerint ordinari uel sua sanctificari episcopo conuenienti equidem dispositione regina hac utitur libertate quae regem et regnum mundumque florentem deserens insulam pro dotalitio possedit ubi sponso suo Christo integerrime seruiuit quod et caro florens in tumulo ueste etiam incorrupta ostendit Haec quemcunque uoluit episcopum asciuit sed sanctus Wilfredus Eboracensis archiepiscopus familiarior extitit qui eam cum suo coetu uirginum consecrauit Cum autem multo posteriori tempore seruitio dei pene deficiente Eadgarus restauraret coenobium posito ibi grege monachorum quibus abbates praefecit quos sanctus Æðeluuoldus et sanctus Dunstanus sanctusque Oswaldus ordinauerunt et quamdiu uixerunt quasi suis consuluerunt Post hos quosque meliores uinculo charitatis sibi adtrahebant e quibus aliquos secum in monasterio retinebant Harum ergo consuetudinum cum non fuissem constitutor malo esse testis et fidelis conseruator quam perfidus et detestabilis euersor deum summum seruatorem inuocans ut qui haec constituta sanctorum nostrumque infregerit testamentum sanctorum et omnipotentis nisi poeniteat incurrat odium induens maledictionem sicut uestimentum dum Iudae aemulatur opprobrium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter