utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04490020

Charter Number: 04490020
Cartulary Title: Charters of Evesham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1020
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 957) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 957)
map View Map
Charter:
+ Regnante domino nostro Iesu Christo imperpetuum Quamobrem summopere festinandum est ad amoena arua laetitiae ubi ymnidicae iubilationis organa angelica dulcissimaque odoramina fragrantia rosarum a iustis idoneisque capiuntur naribus ergo prodigiis manifestissimis sine aliqua intercapedine demonstratur quod ea quae saepissime arbitrantur retineri cum gaudio agillime transeunt sine laetitia Quapropter ego Cnut diuino nutu Anglorum rex uocitatus et Algiwa mea collaterana pro redemptione animarum nostrarum et praedecessorum nostrorum et ob beneficium et reuerentiam nostri dilectissimi monachi nomine Euich aecclesiae beatae Mariae uirginis et beati Egwini in Eouesham iiii mansas in Badebi et in Newæham in aeterna concedimus haereditate quatinus praedicta aecclesia in aeternum possideat cum omnibus utensilibus suis campis pascuis pratis siluis deriuatisque aquarum cursibus Istud ergo donum ut iam praedixeram maneat ab omni seruitio saeculari liberum praeter arcis munimen et pontis reaedificationem et expeditionem Praecipimus uero in nomine saluatoris ut si in postmodum quisquis alios libellos protulerit nichil omnino contra istum praeualeant sed sint condempnati et anatematizati et ad nichilum redacti et iste semper firmus stabilisque permaneat ad utilitatem se possidentis Si quis autem taetri daemonis fastu instinctus hoc nostrum decretum infringere uoluerit sit ipse a sanctae dei aecclesia consortio separatus et infernalibus aeternaliter flammis cum Iuda Christi proditore cruciandus nisi hic prius digna satisfactione poenituerit quod contra nostrum decretum deliquid Acta sunt haec anno ab incarnatione domini mxx his testibus consentientibus quorum hic inferius nomina caraxari uidentur Ego Cnut totius Britanniae monarcus meae largitatis donum agiae crucis + taumate roboraui + Ego Ælfgiua regina stabilitatem testimonii confirmaui + Ego Æðelnoð Dorobernensis aecclesiae archipraesul adquieui + Ego Wulstan Eboracensis aecclesiae archipraesul consignaui + Ego Æðelricus episcopus in nomine saluatoris iubente rege sub testimonio optimatum hanc scedulam dictitando perscribere iussi + Ego Godwine episcopus adquieui + Ego Brihtwold episcopus subscripsi + Ego Ælfsige episcopus astipulaui + Ego Leofsige episcopus consolidaui + Ego Ælmer episciopus testificaui + Ego Æðelwyne episcopus non renui + Ego Godwine dux + Ego Yric dux + Ego Leofric miles + Ego Ælfwine miles + Ego Ælfsige abbas + Ego Leofwine abbas
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter