utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04500003

Charter Number: 04500003
Cartulary Title: Charters of Exeter
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0670 - 0939
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 387) eSawyer (S 387)
map View Map
Charter:
+ Anno ab incarnatione dominicæ dclxx indictione xi Ego Æðelstan rex Anglorum dabo pro eterna retributione et pro expiatione animæ meæ unam mansam ubi incolæ vocitant Muneca tun Deo et sanctæ Mariæ nec non et sancto Petro principi apostolorum ad monasterium quod ab incolis nominatur Exan ceaster ut habeat quamdiu fides catholica in gente Anglorum maneat precipimus quoque et obsecramus in Dei omnipotentis nomine et in sanctæ trinitatis honore ut nullus homo in aliquo tempore umquam hanc nostram donationem infringere ausus sit set stabilis sit coram Deo et hominibus usque in sæculum Si quis autem hoc in aliquo frangere vel minuere temptaverit sciat se in æterna dampnatione puniri nisi hic celeriter emendet Huius agri termini hæc sunt ærest of sceoca broces forda upp on stream oþ ðær seo dic onfehð swa andlang þære dic of þære dice hyrnan swa adun on þone cumb on þa lace adun on þa lace on ceacga broc adun on ceacga broc on þære dice ende swa east on þa dic of þære dice hyrnan swa suð on þa dic on þone þeod herpað west on herpað eft to sceoca broces forda + Ego Æþelstan rex Anglorum hanc meam donationem cum sigillo sanctæ crucis impressi + Ego Eadmund indolis clito consensi + Ego Wulfhelm archiepiscopus dictavi + Ego Ælfheah episcopus adquievi + Ego Æþelgar episcopus notavi + Ego Brihtelm episcopus favi + Ego Wynsige episcopus conclusi + Wulfgar dux + Ælfhere dux + Æðelstan dux + Odda minister + Wulfhelm minister + Ælfheah minister + Æðferð minister + Wihtgar minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter