utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04500004

Charter Number: 04500004
Cartulary Title: Charters of Exeter
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0670 - 0939
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 388) eSawyer (S 388)
map View Map
Charter:
Ethelstan de Niwantun dato sancto Petroco Carta Ædelstani Regis de terris in Cornubia + Anno dominicæ incarnationis dclxx Indictione xi Ego Æðelstan rex totius Bryttanniæ insulæ dabo pro æterna retributione et pro expiatione animæ meæ unum cassatum in loco ubi ab incolis vocitatur æt Nywantune Deo et sancto confessori Petroco ad monasterium ejusdem sancti ut habeat quamdiu fides catholica in gente Anglorum permaneat Precipimus et obsecramus in Dei omnipotentis nomine et in sanctæ trinitatis honore ut nullus hominum in aliquo tempore umquam ausus fuerit hanc nostram donationem minuere aut frangere in aliquo sed semper stabilis et inconcussa permaneat tam Deo quam hominibus usque in æternum tempus Si quis autem hoc munus in aliquo frangere vel minuere temptaverit sciat se coram Deo et sanctis ejus rationem redditurum nisi hic prius celeriter emendet coram idoneis testibus Huius agelluli termini hi sunt Þis sind þa landgemæro to nywantune Ærest on wuduford þonne upp on stream oð þone lyttlan broc þonne andlang broces oð hreodmores heafod þonne on gerihte suð ofer dune to loddan broces æwylman þonne adune on loddan broces stream oð toric þonne upp on toric stream eft to wuduforda + Ego Æðelstan rex Anglorum hanc nostram donationem signo crucis impressi + Ego Eadmund indolis clito consilium dedi + Ego Wulfhelm archiepiscopus consolidavi + Ego Þeodred episcopus subscripsi + Ego Ælfheah episcopus adquievi + Ego Brihthelm episcopus consensi + Ego Eadhelm episcopus favi + Ego Æþelgar episcopus conclusi + Æðelstan dux + Ælfhere dux + Eadmund dux + Eðelsie dux + Odda minister + Wihtmund minister + Æðelmod minister + Deormod minister + Wulfgar minister + Osulf minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter