utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04500009

Charter Number: 04500009
Cartulary Title: Charters of Exeter
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0670 - 0937
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 433) eSawyer (S 433)
map View Map
Charter:
+ Anno dominicæ incarnationis dclxx indictione xi Ego Æðelstan rex totius Bryttanniæ insulæ dabo pro æterna retributione et pro expiatione animæ meæ unum cassatum in loco ubi ab incolis vocitatur Toppesham Deo et sanctæ Mariæ ad monasterium quod a solicolis nominatur Exaceaster ut habeat quamdiu fides catholica in gente Anglorum permaneat Precipimus et obsecramus in Dei omnipotentis nomine et in sanctæ trinitatis honore ut nullus hominum in aliquo tempore umquam ausus fuerit hanc nostram donationem minuere aut frangere in aliquo sed semper stabilis et inconcussa permaneat tam Deo quam et hominibus usque in æternum tempus Si quis autem hoc munus in aliquo frangere vel minuere temptaverit sciat se coram Deo et sanctæ Mariæ rationem reddere nisi hic prius celeriter emendet coram idoneis testibus Huius agelluli te[r]mini hæc sunt Ærest fram toppes horan up an exan on þone nearan teampol þanon up on exan þænne of exan on þa smalan lace of þære lace eft an exan þænne up anlang exan on þone uferan teampol þanon up on exan stream oð pole up of pole on þone ealdan herpoð to dyranstreowe þanan suð on wynford up on stream on wyndeles cumb middeweardne up on þa pyrian þanon anlang dice on þone weg east anlang weges on þære dice hyrnan anlang dice ut on clyst anlang streames eft to toppeshoran + Ego Æðelstan rex Anglorum hanc nostram donationem cum signo crucis impressi + Ego Eadmund indolis clito consilium dedi + Ego Wulfhelm archiepiscopus consolidavi + Ego Þeodred episcopus subscripsi + Ego Ælfheah episcopus adquievi + Ego Brihtelm episcopus consensi + Ego Eadelm episcopus favi + Ego Æðelgar episcopus conclusi + Æðelstan dux + Ælfhere dux + Eadmund dux + Æþelsige dux + Odda minister + Wihtmund minister + Æðelmod minister + Deormod minister + Wulfgar minister + Osulf minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter