utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04500018

Charter Number: 04500018
Cartulary Title: Charters of Exeter
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0977
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 832) eSawyer (S 832)
map View Map
Charter:
Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo Cunctis sophiae studium ferme rimantibus stabili notum constat ratione quod presentis esentiae periculis incumbantibus et curis euanescentium rerum inopinate crebrescentibus Humana mortalium rerum cognitio quasi ros minuendo elabitur et obliuioni tantundem traditur nisi aliqua certa ratione prenotetur quia non sunt æterna quae hic conspiciuntur sed terrena ut imbutus sermone tonantis apostolus inquit Nunc uelut umbra cito sic corpore fugiunt res Sed decus æternum hoc uisu stat certius omni Quapropter ego Eadward annuente gratia dei rex Anglorum ceterarumque circumquaque nationum cum consilio atque consensu episcoporum obtimatumque meorum quasdam ruris particulas in diuersis locis possitus id est Trefwurabo æt Trefwaloc Trefgrued æt Tref dewig In perpetuam hereditatem admodum libenter concedo meo fideli comiti nomine Æðelweard cum omnibus ad se rite pertinentibus campis siluis pratis piscariisque libere ab omni regali censu excepta expeditione arcisue munimine et uigiliis marinis et postquam uiam uniuersitatis adierit cuicumque uoluerit prefatam terram libenter derelinquat Acta est autem haec donatio anno dcccclxxvii ab incarnatione domini indictione uero v vi concurrentes epacte xxviii xvii anno cicli decenouelis meique imperii ii anno His testibus consentientibus quorum nomina infra caraxata fore uidentur Ðis ys seo landscaru to Trefwurabo ærist æt pollicerr þænne be þære dic and lang weges þon of þa wege þon on þa lytlan dic on east healfe weges to poll hæscen adun be þam broce to ryt cendeurion þon be þam broce to carnuið bran to deumaen coruan þanon et lang weges to cruc drænoc þanon to carrecwynn et eft þanon to pollicerr Ðis is seo landscaru to Trefualoc ærest to þære dic þon fram dice adun to þam broce of þam broce to crouswrach et lang weges on þam dic þanon to mayn biw to cruc mur þanon to car plicet et lang þære to þa broc þanon et lang stremes oð tnow wæt eft be þære dic Ðis is seo landscaru to Cruc wæð ærest æt nantbuorðtel et lang stremes oð lenbroinn þanan to cestelmerit þanon west to wucou genidor west andlang dic oð broc þanon to fonton morgeonec þanon adune to broce þær hit æt fruman wes Ðis is seo landgemæro to Trefdewig ærest æt pennhal meglar suð to þam weg þanon to þa forda ongerihte to erliwet þanon forð et lang stremes to lyncenin þanon up to penhal meglar + Ego Eadweard rex Anglorum hoc donum cum triumpho agiae sancte crucis + Ego Dunstanus archipresul confirmaui + Ego Æðelwoldus episcopus contestor Ego Ælfstanus episcopus annui Ego Wulfsige episcopus condictaui et subscripsi + Ego Ælffere dux Ego Æðelwyne dux Ego Bryhtnoð dux Ego Leofwine dux Ego Ælfweard minister Ego Ælfsige minister Ego Leofwynne minister Ego Bryhtmær minister Ego Ælfgar minister Quisquis igitur hoc nostrum donum conueruare immo augere inhianter desiderauerit ampliuicetur dies illius et post obitum transire mereatur feliciter ad regna polorum Sin autem quod absit et deum et semetipsum obliuiscendo aliquis motare temptauerit anathema sit et dies illius non dimidiauerit et gloriam dei cum choris angelorum nequaquam uideat in terra uiuentium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter