utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04500036

Charter Number: 04500036
Cartulary Title: Charters of Exeter
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Statement
Date: 0950 - 1000
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1451a) British Library - Add MS 15350 (112r) eSawyer (S 1451a)
map View Map
Charter:
+ Anno illo quo transacti sunt a nativitate Domini nostri Ihesu Christi dccccv misit Formosus pontifex apostolicus Romane æcclesiæ in terram Anglorum ad regem Eadueardum motus cum magna iracundia ac devotatione et mandavit ei cum suis omnibus maledictionem contra benedictionem quam beatus papa Gregorius per sanctum virum Agustinum genti Anglorum antea misit nisi cum Episcopis instituisset destituas parrochias æpiscoporum secundum antiquam traditionem quæ tradita est genti Anglorum a sede sancti Petri Nam per vii annos plene destituta est regio Ieuuissorum ab omni Episcopo Quo facto congregavit Eaduueard rex synodum senatorum gentis Anglorum in quo presidebat Plegmundus archiæpiscopus regi recitans et disputans districta verba apostolicæ legationis quam misit beatus papa Formosus Tunc sibi rex cum suis et Plegmundus archiæpiscopus salubre consilium invenerunt assumentes sibi dominicam sententiam Messis quidem multa est operarii vero[]m pauci Singulus tribubus Ieuuissorum singulos constituerunt æpiscopos et singulis æpiscopia constituerunt et quod dudum duo habuerunt in quinque diviserunt Acto illo consilio cum honorificis muneribus Plegmundus archiæpiscopus Romam rediit apostolicam Formosum cum magna humilitate placavit regis decreta et seniorum regionis enuntiavit quod et apostolico maxime placuit Rediens ad patriam in urbe Dorobernia viitem episcopos viitem æcclesiis in uno die ordinavit Frythestanum ad æcclesiam Wentaniensem Æthilstanum ad æcclesiam Corvinensem Wærstanum ad æcclesiam Sciraburnensem Æthilhelmum ad æcclesiam Fontaniensem Eadulfum ad æcclesuam Cridienensem et Insuper addiderunt illi tres villas in Cornubia quorum nomina Polltum Cællincg Landuuithan ut inde singulis annis visitaret gentem Cornubiensem ad exprimendos eorum errores Nam antea in quantum potuerunt veritati resistebant et non decretis apostolicis oboediebant Sed et aliis provinciis constituit duos Australibus Saxonibus virum idoneum Beorneh ordinavit et Mercionibus Coenuulfum ad civitatem quæ dicitur Dorceceaster Hoc autem totum sic papa apostolicus in synodis æcclesiæ sancti Petri conclusit ut dampnaretur in perpetuum qui hoc salubre mutaret consilium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter