utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04530001

Charter Number: 04530001
Cartulary Title: Charters of St. Peter's Ghent
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0964
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 728) eSawyer (S 728)
map View Map
Charter:
De eadem Regnante imperpetuum domino nostri Ihesu Christo egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis Omnia que videntur temporalia sunt que autem non videntur eterna Idcirco divine clamacionis nos frequentativis oracionibus mellita suadent oracula ut cum hiis fugitivis et sine dubio transitoriis possessiunculis jugiter mansura regna dei suffragio sint adipiscenda Quapropter ego Eadgar opitulante superno numine basileos Angelorum ac primicerius infima queque et transitoria quasi peripsima quisquiliarum abiciens et superna ad instar preciosorum monilium eligens ad perfruendam melliflue dulcedinis animam et infinite leticie jocunditatem omnibus innotesco me dedisse frugaliter deo et beato suo apostolo Petro atque cenobitis ecclesie de Gant que in monte Blandino transportibus marinis est posita quampiam telluris amplitudinem in loco videlicet ubi ruricoli antiquo usu nomen imposuerunt Leueseham cum omnibus ad illam pertinentibus id est Grenewich Wolewych Modingeham et Cumbe universisque utensilibus apendiciis suis et cum omnibus que dominus celorum in ipso telluris germine creaverit tam in notis causis quam ignotis in modicis et in magnis cunctisque consuetudinibus et rectitudinibus suis que sibi pertinent liberaliter ac incommutabiliter possidendam et omni jure regio liberam Hec autem omnia de possessionibus meis regalis fisci absque omni contradictione precibusque amiciciis devoti et benignissimi amici mei Dunstani archiepiscopi sub cujus gubernacione [et] patrocinio ipsa eademque sancti Petri ecclesia de Gant a tempore Eaduii regis fratris mei manet regenda qui eciam idem archiepiscopus in memorata ecclesia ab eodem rege aliquanto tempore exulaverat ad victuale subsidium monachorum deo et beato apostolo ibidem perpetualiter famulancium pro stabilitate et pace regni mei ad honorem et gloriam et laudem dei et ipsius sancti apostoli libenti animo annui cum ecclesiis cimiteriis cum terris cultis et incultis exitibus atque redditibus viis et inviis segetibus nemorumque densitatibus secundum antiquos diu servatos confinium terminos in pratis pascuis et aquis aquarumve decursibus paludibus piscacionibus piscariis mariscis molendinis et theloneis et cum omni utilitate que inde poterint omni tempore provenire ab regia actione vel aliqualibet humane servitutis subactione liberima lege libertate consuetudine tam bene et tam plene sicut ea ego sub mei juris proprio dominio contingencia suffragatore deo melius et regalius possedi et sicut ea jam dudum Elftrudis consanguinea mea favore consultu atque consensu regis Edwardi atavi mei ipsiusque Elftrudis avunculi filia pro salute animule sue ac domini sui Baldewini comitis et filiorum suorum Arnulfi et Adelulfi in sepedicta ecclesia liberaliter ac eternaliter sine jugo detestande servitutis inperpetuum hereditatem dereliquit episcoporum et optimatum meorum consensu atque consultu prenotate ecclesie Sancti Petri de Gant libens et largus inperpetuum habenda concessi et confirmavi Denique vero siquis nobis non optantibus hoc nostrum donum violari fraudulenter perpetrando consenserit consideret hinc se die ultima judicii coram deo racionem redditurum atque cum reprobis quibus dicetur Discedite a me maledicti in ignem eternum penis atrocibus se esse passurum si non antea corporea lamentacione re condigna hic corexerit penitencia Anno dominice incarnacionis dcccclxiiij Indictione prima ego Adgarus Christi gracia concedente Anglorum Rex ac rector anno sexto regni mei mense Augusto hanc meam donacionem Christi crucis agalmate + annotavi et confirmavi + Ego Dunstanus archiepiscopus dono congaudens regali et crucis signo confirmavi + Ego Aelfranus Londoniensis ecclesie episcopus consignavi + Ego Aethelwold Wyntoniensis ecclesie episcopus roboravi + Ego Aescwy Dorensis ecclesie episcopus coadunavi + Ego Theodred ecclesie Elmhamensis episcopus consensi + Ego Atuulf Herfordensis ecclesie episcopus subscripsi + Ego Aelvrich Cridienensis ecclesie episcopus amen dixi + Ego Wulsi abbas + Ego Sigeric abbas + Ego Leofric abbas + Ego Aelfdred abbas + Ego Aelfward abbas + Ego Aelfere dux + Ego Aethelwyne dux + Ego Thored dux Ego Eadwyne miles Eadric miles Eadsi miles Multis preterea illustrium virorum personis et regni principibus diversi ordinis omissis qui similiter huic confirmacioni piissimo affectu testes et coadjutores fuerunt Si quis hoc decretum in aliquid evertere temptaverit seu veteres vel novos apices ostenderit anathema sit Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter